XVIII non callentes, statum dioeceseos cognoscere, ne-nessitatibus populi consulere, mandata sua clero communicare possent. Prima autem synodus, cu-ius mentio in Mstoricis occurrit, in ea incidit tempora, quum Polonus Godziemba sedem episco-palem tenebat. Tot itaque synodorum a praesuli-bus alienigenis celebratarum memoria etiam ex-stincta est. Per spatium saec. XIV unicam tantum synodum Wlad. in documentis deprehendi, quum eodem saeculo clerus polonus undecies convoca-retur in concilia provincialia, septem vero in Oracoviensi, tres in Wratislaviensi synodi dioece-sanae haberentur. Non inepte itaque opinari licet, in Wladislaviensi etiam dioecesi, quamquam per-petuae Ordinis Teutonici invasiones clerum in communi consessu de rebus ecclesiasticis saepius deliberare vix paterentur, aliquot saltem synodos esse celebratas. Saec. XV et XVI haereses Hus-sitica et Lutherana, maiorem ab episcopis exi-gentes vigilantiam, causam dederunt creberrimis synodis Wlad., quum ea prae caeteris dioecesis adducta esset in summum discrimen fidei con-taminandae illis erroribus, qui ex opulentis prus-sicis oppidis, peste Lntherana infectis, in eam se effuderunt. Postremo loco habita est synodus Wlad. a. 1641. Cur exinde nullae sunt amplius habitae? Fortasse bella Suecica tumultusque Johan-ne Casirairo et Augusto II regnantibus, Poloniam vexantes, nec non ruina reipublicae iam proxime impendens, quominus illud saluberrimum tum eeclesiasticis, tum civilibus rebus remedium adhi-beretur, impediverunt. Synodi vero, quarum constitutiones colligere, vel vestigia detegere mihi licuit, hae sunt: I. AD. 1227 in Octavis Apostolorum Philippi et Jacobi (8 Mai). Mentio huius synodi occurrit in Perlbachi PommerelUsches Urkundenbuch (Dan-zig 1882), pag. 32, in documento episcopi Mi-chaelis approbante restitutionem ecclesiae S. Ni-colai, Gedani sitae, a Suantopelko duce Pome-raniae, monachis Ordinis S. Dominici factam. Praeter praelatos Wladislavienses et Crusvicien-ses, coram quibus res gerebatur, documentum commemorat alios his verbis: et tota synodus de Buchkow. Episcopum Michaelem saepius in syno-dis eiusmodi negotia obiisse probat authentica membrana, hucusque in tabulario capitulari Wla-dislaviensi exstans, in synodo dioecesana a. 1233 condita, de qua infra leges. Praelatos utriusque Capituli Cathedrae Wladislaviensis et eeclesiae Collegiatae Crusviciensis, qui actis aderant, do-cumentum nominatim designat; nomina canonico-rum praesentium refcicet. Nominati Bertoldus praepositus Plocensis, et Venceslaus S. Michaelis praepositus, sua in Cathedra Wladisl. beneficia $lm dubio possidebant. Diffcultatem parit pagus Buchkow, ut apud Perlbachum legitur; — at in exemplo eiusdem documenti in libro tabularii Capituli Wlad. Nr. 19 fol. 165 conscripto, idem pagus Bakow vocatur. Unde inferre licet pagum hunc forte eundem esse atque hodiernum Bąków, in Districtu Juniwladislaviensi situm. Synodum hanc celebratam esse non procul a Wladislavia et Crusvicia coniicimus ex eo, quod utriusque Capituli viri ei interfuerunt. II.      A. 1233 pridie nonas Octobris (6 Octob.) Juniwladislaviae, ab eodem episcopo Michaele synodus celebrata. Edocemur de ea unico solum documento, quo Archidiaconatus Crusviciensis ab episcopo Ogerio abolitus et Wladislaviensi coniunctus, restituitur. Quamquam autem institutorum eius ne vestigium quidem nobis apparet, documentum istud tanquam unus e canonibus synodicis haberi potest, quum disciplinam ecclesiasticam respiciat. Summa enim tunc temporis erat archidiaconorum auctoritas, quippe qui haud exigua iurisdictione praediti, clerum sibi subditum visitabant, leges ferebant. Auctus eorum numerus optime consulebat fortiori administrationi dioeceseos vigilantiorique disciplina clerus instituebatur. Quare non praetermittendum esse putavi, illudque collectioni inserui accurate transcriptum ex chirographo integre in tabulario capitulari asservato. Deest solum sigillum, quod ex adhuc exstante filo sericeo, rufo, pendebat. III.     Ante a. 1389. In constitutionibus synodalibus episcopi Nicolai KurowsM, de quibus mox loquemur, occurrit mentio statutorum a Johanne Kropidio de gente principum Opoliensium, episcopo Wlad., promulgatorum, quae in synodo decreta esse videntur. Quum ptaeter eam brevissimam mentionem nullum aliud exstet vestigium, argumentum eorum prorsus ignoramus. Tempus solummodo, quo decreta sunt, designari potest. Ex historia enim constat Johannem KropidJo bina vice oecupavisse sedem Wladislaviensem, primum ab anno 1384— 89, deinde in archiepiscopatum Gnesnensem translato Nicolao Kurowski, cui in episcopatu Wlad. successit ab an. 1404. Itaque sta tuta eius ante annum 1389 vuigata sunt. Quem in finem haud dubie synodus convocata est, nam etsi mores huius episcopi parum honesti fuerint, in dioecesi regenda sttenuum et vigilantem se exhibuit, et Capituli Cathedralis reformandi con-silium iniit, ut probat statutum adaequationis (cfr. Rzyszczewski et Muczhowshi Codex diplomaticus Poloniae, Warsav. 1848, T. II. p.373, N. 352). IV.      A. 1402 7 Aprilis, Wladislaviae, synodus episcopi Mcolai Kurowsi. Statuta eius vulgantur hic loci prima vice ex manuscripto olim Josephi Pawlicki, sacerdotis Congr. Missionis, Professoris Seminarii dioecesani Wlad., qui illud in ecclesia