80 ACTA ECCLESIAE COLLEGIATAE VARSOVIENSIS. [80] Item idem praepositus de omnibus censibus, decimis, praediis, molendmis, melle et generaliter de universis proventibus dicti hospitalis rationem sufficientem dnis de capitulo facere tenebitur, quando et quotiens fuerit requisitus. Item granicies et scopulos dictorum bonorum iam factos et erectos, ne a vicinis destruantur, custodire et iure tueri tenebitur. Item si talis praepositus videretur dnis de capitulo inutilis et negligens in administratione et defensione dicti hospitalis et eius bonorum, capitulum habebit plenam facultatem talem deponendi et alium magis idoneum de medio sui in locum illius instituendi totiens, quotiens eidem capitulo id videbitur necessarium. Item capitulum ad omnes actiones et limitationes bonorum dicti hospitalis de medio sui unum aut duos confratres deputabunt, et similiter revisores mittent ad videndum procurationem utilem aut inutilem huiusmodi praepositi, quotiens opus videbitur, expensis tamen et proventibus dicti hospitalis. Item idem praepositus ratione curae huiusmodi habebit altare fundi Hynczewicze, quod et modernus possessor habet, duodecim sexagenas de censibus hospitalis et expensis victumque honestum pro conditione sua ex praediis eiusdem etc. A. 1536, Aprilis 30, in capitulo generali. 93. (I. 121) Dni praelati et canonici reviso privilegio originali, quod produxerunt laboriosi Iacobus et Iohannes, duo advocati in Syedlecz villa decanali, super mansum advocatiae praedictae, quos vocavit dnus decanus ad medium dominorum cum ecclesiae privilegio, proponens et volens eos exemere de praefato manso advocatiae pro praedio suo, quod in eadem villa intendit facere et erigere ad utilitatem suam; considerantes primum, quod in eodem privilegio continetur summa XVI marcarum gr Prag. per XXX gr. in quamlibet marcam computando, pro qua summa olim dnus Michael, tunc plebanus ecclesiae Varschov. antecessor dni decani et dictae villae Sanctuarii praefatae ecclesiae possessor, vendiderat praedictum mansum cuidam Nyedzyalkoni, prout dictum privilegium clarius sonat; hoc etiam prae se ferentes» quod omnes advocatiae in hoc ducatu in simiii iure locatae secundum consuetudinem terrae et ius commune regni ac istius ducatus apud dominos et heredes illorum bonorum, in quibus huiusmodi advocatiae consistunt, semper sunt in exemptione et exemuntur per eos, unanimi voto et consensu decreverunt praefatis advocatis Iacobo et Iohanni pro eorum scultetia et manso in Syedlecz pecunias recipere in privilegio eorum contentas a dno decano ut possessore et domino villae praedictae secundum taxam communem monetae Prag., videlicet pro quolibet grosso Prag. octo ternarios monetae communis in regno currentis, et pecuniis receptis mansum praedictum cum omnibus eius commodis eidem dno decano dimittere