XVII stituit; sed labor assiduus ideo susceptus morbum et mortem immaturam ei attulit. RP. Bernardus Grotowski, Ordinis Capucino-rum, ut audivimus, hodiernam dioecesin deli-neare aggressus est. Tabula hic apposita delineata est ad exemplum tabulae Fr. Kraszewscii, simulque veteris et ho-diernae dioecesis limites demonstrat, quo facilius mutationes factae deprehendi possint. IV. Sunodi dioecesanae. Leges a maioribus nostris ferebantur, ut iu-venes imperiti institutis optimis imbuerentur, ut recto ordine res Ecclesiae administrarentur, ut subditorum conscientiae consuleretur, ut singulis subveniretur in ratione vitae reddenda Deo ho-minibusque. Per haec tempora res immutatae sunt. Permulta olim salubriter constituta, nunc vim legis amiserunt; materiem tamen praebent unde et antiquitas cognosci possit et animi no-stri praeclaris maiorum exemplis reficiantur. Investigatio enim antiquitatis plurima secum fert commoda magnamque habet utilitatem et ad mo-res informandos, et ad scientiam alendam. Ibi speculum pietatis, zeli episcoporum; ibi tot spe-cimina virtutum, quae posteri respiciant et imi-tentur; ibi fons uberrimus, ex quo historicus sem-per nova haurire potest. Qui constitutiones synodales lectitat et tem-poris acti reverentia animum imbuet et imaginem veracissimam perspiciet meritorum, quae sibi cle-rus polonus de excolenda societate comparaverat. Deficientibus scholis theologicis et enchiridiis, episcopi vel synodorum ope, vel per litteras di-missas clerum summam disciplinae ecclesiasticae et modum curae pastoralis exercendae edocebant. Archidiaconi vero, in spccula quodammodo positi, visitando ecclesias mandatis praesulum exsequendis invigilabant, scientiam parochorum experieban-tur, tentabantque teneantne verba canonis missae et formam sacramentorum. Inde in constitutioni-bus episcopi Sbignei dicitur: archidlacani doceant. Pro summa sua in dioecesi auctoritate episcopi saepius, omissa solita in communi consessu con-sultatione, clero praesenti leges dictabant; quan-doque per litteras promulgabant nutu suo decreta, quae deinde vim statutorum synodalium obtine-bant. Ita ortae sunt constitutiones Sbignei, in coliectione nostra vulgatae, et Cautelae episcopi Rozdrazewski. Pro re nata aliquando in synodis ferebantur statuta singulas ecclesias obligantia, v. g. de restituendo archidiaconatu Grusviciensi a. 1233, de Breviario clerj Pomerani a. 1516; quae etsi vim statutorum generalium non habeant, suum inter illa locum merito obtinent. Neque vero solius cleri ratio habetur in con-stitutionibus synodalibus: plurima ibi sapientissime Synod. Wlad. ordinata sunt, quibus interiori et familiari vitae civium totiusque populi prosperitati saluberrime consulitur. Ea laus religioni christianae mini-strisque eius tribuenda est, quod natio nostra a fera agrestique vita ad veram humanitatem informata est, ad iustitiam, mansuetudinem, cae-terasque virtutes colendas traducta. Etenim quum omnia densissimis ignorantiae tenebris obruta te-nerentur: Ecclesia ut vernaculae ct plebeiae eru-ditionis, ita omnium scientiarum doctrinae parens nobis exstitit. Quot ecclesiae cathedrales et coe-nobia, tot scholae; quot parochiae, tot nosocomia et orphanotrophia instituta. Ea sunt munera, quae Ecclosia ministrique eius patriae nostrae contu-lerunt. Innuraerabilia vero huius rei documenta invenies, si statuta synodorum diligenter per-spexeris. Vix unquam spero fore, ut accurate cognosci queat numerus omnium synodorum provincialium et dioecesanarum, quum indefesso virorum docto-rum studio nova semper earum vestigia detegan-tur. Ut vero ingenii humani tot documenta tem-porum iniuria deperdita sunt: ita etiam non mi-nima pars constitutionum synodalium non iniuria aetatis tantum, sed incuria et negligentia nostra irreparabiliter interiit. Quem confeci indicem synodorum Wlad. mi-nime puto integrum esse speroque futurum, ut numerus a me congestus aliquando augeatur. Ea ratione commotus, quae aliquo modo ad synodum reforri opinabar, apposui diligenter, v. g. litteras convocatorias aliaque, quae mihi in inquisitioni-bus meis in manus inciderunt. Ita autem agen-dum mihi esse putavi, ut lacunae quas prae se fert opus meum, eo facilius compleri possint ab iis viris doctis, qui in conquirendis et colligen-dis statutis synodalibus meliore fortuna utentur. Dioecesis Wlad., cuius origo ad ipsa fere incunabula Ecclesiae in Polonia nascentis refe-renda est, primos praesules advenas habuit, qui satis diu sedem episcopalem obtinebant, donee initio saec. XIII Michael de gente Godziemba ad dignitatem episcopalem sit evectus, e Polonis pri-mus. Inde sponte fluebat necessitas creberrimas synodos convocandi. Neque enim suppetebat alia via ac ratio, qua praesules linguam vernaculam