XV rarchica dioecesis Cuiavo-Calissiensis subest archi- 1 re nobis proposuimus, sed soiummodo summam rei dioecesi Warsaviensi, eadem bulla Pii VII erectae. Haec pauca, quae de dioecesi Wlad. conges simus, sufficiant, non enim historiam eius scribe breviter attingere. Narrationem nostram complebimus indicc epi-scoporum Wladislaviensium. xx. EPISCOPI. Priusquam ad enumerandos episcopos Wlad. deveniamus, praemonendum nobis videtur de iu-ribus ac privilegiis, quibus prae caeteris praesuli-bus nostris fruebantur. In senatu quidem senten-tiam dicebant post episcopos Cracovienses, at su-periorem illis occupabant locum, sedebant enim ad dextram primatis, cuius etiam habebantur vi-carii, quae dignitas ipsis legibus reipublicae agnita erat. Primate itaque abscnte et interregno duran-te praesul Wlad. comitia convocabat, electionem regis moderabatur, regem electum proclamabat ac coronabat. Ex quo provincia Prussica coniun-cta est cum republica Polona, obtinuerunt epi-scopi Wlad. ius cum episcopis indigenis compo-nendi res provinciam spectantes 1). Cur tamcn deltberationibus senatorum huius provinciae nou interfuerint, ignoramus. Quod dotationem attinet, sedes Wlad. inter opulentissimas habebatur. Jam XIII saec. bona episcopalia Wlad. iisdem immunitatibus et privi-legiis, ac Gnesnensia, a principibus donata sunt, constabantque 5 oppidis et pagis. Decimas solve-bant episcopo Wlad. 812 pagi. Palatia episcopa-lia erant: Wladislaviae, Sobkoviae in Pomerania, in oppidis: Raciążek, Wolborz, Łagów. Libentis-sime habitabant Wolboriae, quod oppidum quum extra dioecesin (in Gnesnensi) positum esset, Karnkowski et Rozdrazewski, ut successoribus bono exemplo praelucerent, quo tempore negotiis publi-cis in aula regia non detinebantur, habitabant Wladislaviae. Post tertiam Poloniae partitionem regimen Borussicum bona ecclesiastica in provin-ciis occupatis fisco addixit, parvoque salario an-nuo pro iis constituto episcopos et capitula iussit contentos esse. Ut supra expositum erat, annus erectionis episcopatus Wlad. historice indicari nequit, nullus-que est inter viros doctos, qui fidem tribuat Długossio originem dioeceseos referenti ad 966 a. Tanta tamen est historici poloni auctoritas, ut series episcoporum ab eo concinnata communiter accipiatur, nosque Dtugossium non contemnentes, illos etiam hic scribimus episcopos Wlad., qui initio Crusviciae habitantes, vel parochi erant, vel praepositi coenobii ibi existentis episcopali quadam potestate.— Altera difficultas, quam series episcoporum Długossiana parit, consistit in eo, quod ordo successionis, praesertim saec. XII et XIII, neque quoad nomina, neque quoad tempus congruat documentis historicis fide dignis. Amba-ges istae quum solvi nequeant, praeposterumque sit aliquid corrigere, seriem Długossianam, aliquan-tulum tamen immutatara, hoc loco apponimus, et continuabimus usque ad nostra tempora. I. Episcopi Crusvicienses Lucidus mor. a. 993. Mauritius (Laurentius) m. 1014. Marcellus m. 1035. Venantius m. 1055. Andreas m. 1081, Johannes Baptista m. 1097. Paulinus m. 1112. Balduinus m. 1128. Suidgerus a. 1133. 2. Episcopi Wladislavienses et Pomeraniae, Warnerus a. 1148. Honoidus m. 1160. Rudgerus m. 1170. Wuaulphus (Onolphus) m. 1187. Stephantis m. 11998 Ogerius m. 1212. Bartha m. 1215. Micbael m. 1252. Wolimirus m. 1274. Albertus m. 1284. Wislaus m. 1300. Gervardus m. 1323. t) Woelky, Urkundenbuch des Bisthums Culm, pag, 531, N. 643, an. 1467.