88 ofiicio ordiemur, quo devote peracto ea, quae Synodi ratio requirit, Deo aspirante aggre-diemur, ac perficiemus) ut compareant, inter-sint, nec priusquam finis imponatur, disce-dant, in virtute s. obedientiae praecipimus, ac serio sub poena excommunicationis man-damus. Ut vero neminem indictae Synodi ignorantia excusare queat, quemque nulla mora interiecta processum hunc exequi, et ad viciniorem, nec alium, quam sui Decana-tus, subito mitti, ultimumque ad nos referre volumus. In quorum omnium evidentius te-stimonium ac fidem, sigillum Officii nostri apprimi curavimus. Datum Dantisci ex mo-nasterio S. Brigittae men. Ianuarii, anno a Christo nato 1585. (L. S.) Nostro sub sigillo. Quorundam absentium sunt prolatae ex-cusationes; quorundam etiam nullae fuere, quos citare animus est. Iussu item V-blis Officialis, V-lis Seba-stianus Liweski omnibus, ne, nisi Synodo llnita, discedant, sub poena excommuniea-tionis, edixit. Palam proclamatum est Yener. Officialem auctoritatem celebrandi Synodum fundare. Quae hac vice peragi non poterunt, in horam tertiam pomeridianam reiicientur. Praelatio, qua a V-li Officiali ratio, car Synodus indista sit, exponitur, Qmemadmodum florentissimas in hoc orbe terrarum Respublicas, E-ndi V-enbiles Patres, et in Christo Fratres, ordine turbato, et of-ficiis confusis, salvas et integras consistere diu nequivisse, litterarum monumenta testan-tur: ita etiam venerandum Ecclesiae statum, nisi ordinis sit ratio, et quisque in eo rite suo fungatur officio, obscurari, cadere, et pe-rire turpiter ipsa magistra rerum experientia, non sine animi nostri dolore nimis lhpide pro-bat. Intueri licet pericula praesentissima exer-citus, quem belli dttces megligunt, aeiei or-dinem cenfundunt, nec militibus praeeunt exempio. Hostis vero successus faustos et triumphum, tristes ut contemplemur, monent Melices belll exituis. Exercitas Ecclesiae (quae tanquam castrorum aeies ordinata esse debet), qui alii sint duces? qui alii rectores? quam Dominici gregis Praepositi? quam fi-delium animarum custodes? quam Sacerdotes? quos vas electionis, et revelatione illustrissi-mus Paulus coecorumduces, praepositos, Jo-annes ovium pastores, Reges gentium Isaias, sapientissimus denique Salomon custodes ci-vitatis nuncupat. Hos sane, si munia sua confuse obeunt, squalidos effici, gregem Christi dispergi, ovile Dominicum corruere necesse est. Ubi itaque huic ovili Dominico R-smus D. N. Episcopus, divina favente gratia pa-stor esset effectus, quonam modo se haberet ordo, et qui officia in hac Ecclesia perage-rentur, visitationibus lustrari, soiicitus cura-vit, ne si hoc malum turbationis et neglecti officii irrepsisset, diffundi latius pateretur. Visitationes vero in hac Ecclesia Pomera-niae, iussu R-mae S. P. peractae, dispositio-nem ecclesiasticam et Sacerdotum functiones non nihil laesas atque vulneratas manifeste monstraverunt. Inde solicitudo Pastoris ea remedia adhibere cogitat, quibus Deo adiu-tore aliquando vulneribus inflictis salubriter medeatur. Quam enim ordo in ecclesiastico statu sit necessarius, monet S. Paulus 1 Cor. 14: Omnia honeste et secundum ordinem flant in nobis. Nec nimia Heli indulgentia placet, qui fllios nescientes Dominum, neque officium Sacerdotum ad populum, 1 Reg. 2, non sine detrimento maximo corrigere neglexit, Quid autem unquam ad avertenda Ecclesiae mala excogitari potuit efficacius, quam eas cogere Synodos, in quibus Dominici gregis pastores, et popuh Dei duces una defectiones audien-tes, incommoda intelligentes, emendationem unanimi consensu proponerent et pollieeren-tur. Hac enim vla maiores nostri sapientissi-me Ecclesiae kmtm vicerunt, clerum effire-pem domuerunt, indomito populo frenum iniecerunt, ac Dei domum pristino cum laude restituerunt nitori. QuamobremR-ndi V-lem Patres, neminem vestrum hodierna die itine-ris, sive insumpti laboris pigeat, cum ve-stigiis maiorum nostrorum inhaerendo, Syno-dorum, quae aiiquantisper siluerunt, memoria cum fructu refricetur, cuiusque vestrum rebus consulatur, necnon mala, quae et mater schi-smatum haeresis, ac inepti meres is hanc