86 que ovem nominatim vocent, salutari doctrina, salutaribus Saeramentis pascant, ad coelestia desideria, bono virtutum suarum odore alli-ciant et pertrabant, nec denique unquam eas a se desertas patiantur. Adeo enim res haec periculi plena est, ut nonnisi cum smnma tldelium salutis iactura committi pos-se videatur; nam propter insidias hostis gene-ris humani perpetui diaboli, qui tanquam leo rugiens circuit, quem devoret, habemus ad-versarios vigilantissimos, ad nos et gregem Domini perdendum; nec sane interest, per negligentiamne pastoris, aut per absentiam oves depereant; perinde enim sanguinem il-larum de pastorum manibus Dominus requiret. Quae omnia movere quemquam, et ad di-ligentiorem officii funetionem merito excitare debent, ut in die districti iudicii Domini, et de seipsis, et de ovibus sibi commissis ra-tionem reddere queant. Postremo quaecunque sunt vera, quae-cunque pudica, quaecunque iusta, quaecunque sancta, quaecunque bonae famae, si qua vir-tus, si qua laus disciplinae: haec cogitent, haec agant, ut Deum pacis habere possint secum manentem. Indicatum deinde fuit omnibus, ut si quae gravamina seu difficultates, quibus preme rentur haberent, ea scripto ad eos referrent, quibus id negotii a Sua R-ma Paternitate datum fuit: qui quidem omnia Suae E-smae P-ti bona tlde essent relaturi, ut quoad eius fieri possit, omnium iniuriis prospiciatur. Cum autem Regia Maiestas in hoc bello contra Moschum ex sententia conficiendo, non modo iis qui armis, verum etiam qui precibus ad Deurn domi pugnent, opus ha-beat; hos enim saepe, plus quam cohortem armatam profecisse indicat historia Moysis, qui quoties orando, manus in coelum toilebat, vincebantur Amalechitae, quoties remittebat, vix fere quidquam Iosue pugnando proilcie-bat: proinde ut quantum in nobis est, illum adiutum a nobis quoque studeamus, decretum est ut in Dioecesi Wladislaviensi et Pome-raniae, in populosioribus paroeciis secunda, quarta et sexta feriis; in iis vero, quae non tam frequentes sunt, saltem feriis sextis hinc usque ad finem belli, Litaniae decantentur, iuxta formam in Congregatione postrema Petricoviensi editam. His absolutis ab omnibus Deo gratiae actae sunt, Clerusque a Sua R-sma P-te benedictio-ne accepta, ad sua redire, proque Sanctissimo Domino nostro, Sacra Maiestate Regia, suoque Pastore, Deum precari iussus est.