81 latuisse, satis nos ipsi cum magno Ecclesia-rum animarumque nostrarum detrimento po-pulique christiani scandalo sine lege vixisse videmur. Tempus jam est nos de hoc profun-dissimo somno surgere, tempus abiieere opera tenebrarum et indui arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, et lux nostra luceat coram omnibus hominibus, quo et illi videntes opera nostra bona, ad placandum et glorifican-dum Dominum nostrum Jesum Ohristum, ad abiicienda opera tenebrarum, vitamque cano-nicis institutis conformandam nostris omnium exemplis adducantur. Cum igitur et Sacro-sancti Concilii decretis et postrema Petrico-viensi Synodo sancitum sit, ut per omnes Dioeceses singulis annis Dioecesanae Syno-di ab Episcopis celebrentur: Nos vero pro parte muneris et officii nostri, pro Ecclesia-rum Dioecesis nostrae necessitate et utilita-te, huic salutari constitutioni inhaerentes, cum pro virili nostra Sacrosanctum Concilium Tri-dentinum debitae executioni, quam primum demandare cupiamus, E-mi Domini Ioannis Andreae Caligari, S-mi D. N. in regno Po-loniae Legati, praedictorumque Oanonum exe-cutoris voluntate consensuque accedente, Sy-nodum per universam Wladislaviensem et Po-meraniae Dioecesim nostram indicendam du-ximus, prout in Dei nomine indicimus prae-sentibus litteris nostrjs, eique in ecclesia nostra Cathedrali Wladislaviensi celebrandae tempus feriam tertiam post Dominicam Con-ductus Paschae proximam praefigimus et as-signamus. Cui quidem Synodo, cum ipsum quoque R-mum D-num Legatum Apostoli-cum praesentem adfuturum speramus, propter maiorem Sanctae Sedis reverentiam, nostram-que Ecclesiae et Dioecesis nostrae dignita-tem, cuperemus, eo quam frequentissimum Dioecesis nostrae Clerum eonvenire. Quam-obrem vobis omnibus supradictis, ad quos praesentes nostrae diriguntur, in virtute sanctae obedientiae, et sub excommunicatio-nis poena mandamus, ut Praelati quidem, Ca-nonici, Abbates, Praepositi ac Priores omnes et singuli, Parochi vero maiorum tantummo-do ecclesiarum, praesertim in oppidis, et ii qui se absentibus Vicariorum suorum opera per id temporjs eeclesias suas administrare possunt,ad locum et tempus praestitutum omni-no conveniant, et personaliter compareant, quos omnes certos esse volumus, quod sive comparuerint sive non, nos nihilominus cum iis qui aderunt, de his quae praesentis tem-poris necessitas requirit, quaeque a nobis pro-ponentur, communicatis consiliis, statuemus et decernemus, eaque executioni mandari facie-mus. Contra contumaces vero, excusationibus eorum frivolis reiectis, ad poenam excommu-nicationis supra contentam, dante Domino,pro-cedemus. Volumus autem ut praesentem Pro-cessum, vel illius authenticum transsumptum sigillo Yicarii nostri in Spiritualibus et Of-ficialis Generalis Wladislaviensis consigna-tum, nota executionis a tergo facta, unus ad alium viciniorem Parochum aut eeelesiam in singulis Decanatibus sine mora transmittant, ultimus vero eum ad Synodum personaliter deferat, et nobis praesentet. In cujus rei fi-dem sigiUum nostrum praesentibus est appres-sum. Datum in Raciąż die vigesima mensis Februarii, Anno Domini millesimo quingen-tesimo septuagesimo nono. Inde R-mus Dominus Episcopus ad Cle-rum suum sermonem instituit, deque suo et illorum officio graviter, pie, magnaque cum animi submissione disseruit, et Synodi indic-tae causas et necessitatem indicavit: non eo videlieet coosilio indictam esse, ut novae aliquae Constitutiones conscribantur; satis enim multa a sacrorum Canonum Oonditori-bus, satis ab Oecumenicis Oonciliis, maxime autem a Sacrosancto Concilio Tridentino, Statutis denique Provineialibus et Dioecesa-nis pie sancteque conscripta et constituta sunt, quomodo nos in domo Domini versari oporteat Sed nimirum ut iis rite exequendis aliqua tandem ratio ineatur, ut non in char-tis amplius descripta, sed cordibus penitus insculpta perpetuo maneant et conserventnr, verba ad rem conferantur, et in mores indu-cantur, ac non tam ore quam opere comple-antur. Quoniam vero integritas praesidentium, salus est subditorum: sibi inprimis tanquam capiti esse censet elaborandum, ut primus ante omnes saeris sese institutis conformet, a suaque ipsius persona tandiu expetitam re-formationem ordiatur. Se munere pastorali