79 Concilii Tridentini de personali parochorum residentia, ut quanta obligatione in eonscien-tia teneantur, scire queant. TITULUS IX. De poenis. Statuimus postremo, ut poenae Canonicae, tam iure comprehensae, quam Constitutioni-bus Synodalibus, alias editis, annexae: harum Constitutionum transgressoribus, ubi peculia-ris poena adiecta non fuerit, infligantur. Qua-rum auctio vel moderatio, penes nos esse de-bebit. Sed et aliam quamcunque arbitrariam poenam, pro delicti modo, personarumque ac locorum qualitate, infligendam et exigendam, nobis reservamus. Haec nos interea in rem Cleri nostri san-cienda nobis esse putavimus, quae ab omni-bus et singulis diligenter observari volumus. Si quid vero his nostris legibus defuerit, ut quidem pieraque deesse libenter agnoscimus, de his postea deliberatione suscepta, vide-rimus. Neque enim simul statui possunt omnia. Datum in Synodo nostra Dioecesa-na Wladislaviensi, XVI Kal. Aprilis, anno a Christo Deo Servatore nostro nato, duo-deseptuagesimo supra millesimum et quin-gentesimum. ConstiMionum Synodalium Wladislavien-sium finis. PIUS PAPA V. Venerabili Fratri Stanislao Episcopo Wladislaviensi. Venerabilis Frater, Salutem et apostoli-cam benedictionem. Spei, quam de te habui-mus, abs te ipso tuae administrationis initio gaudemus esse responsum. Quod enim Syno-dum Dioecesanam celebrasti, in qua curasti, ut totus Clerus professionem faceret fidei Catholicae; quod Seminarium ex decreto Tri-dentini Concilii instituisti, et de mensae tuae reditibus dotasti, in eo iecisti muneris tui praeclara admodum fundamenta. Ex istis por-ro praeteritis officiis tuis in spem non dubiam venimus de futuris. Ad quae praestanda non egere te cobortatione confidimus. Sed tamen quia merlta tua apud Deum crescere cupi-mus, et exemplum tuum finitimis Episcopis ad imitandum propositum fore speramus: ut quanta maxima potes cura, et diligentia cre-ditas tibi oves pascere ac tueri, et eas, quae aberrarunt ad ovile Dominicum reducere ac sanare studeas, adhortamur. De iis, quae man-dato tuo a nobis postulavit familiaris noster Georgius Ticinius, quid tibi concesserimus, ex eius litteris cognosces. Confidere fraterni-tatem tuam volumus, nihil te unquam frustra a nobis desideraturum, quod quidem salvo officio nostro concedi possit. Datum Eomae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXII Maii M. D. LXVIII. Pontifica-tus Nostri Anno tertio. Antonius Morebellus Lavellinus.