39 vasse videntur. Quid enim illi in Caipha scelesto? quid in Iuda proditore, quoad is Apostolus fuit? quid in Nicolao diacono? quid in aliis multis spectarunt? quos vel ex contentione Christum praedicasse 1), vel sua, non quae Iesu Christi sunt 2), quaesivisse Apostolus testis est: quam Dei verbum, quam legem illam aeternae vitae, et lucem illumi-nantem omnes, quicunque tandem Christo no-men ciedissent ? Non eorum personas, non vi-tam, sed doctrinam sibi spectandam esse du-cebant. Quales quales illi fuerunt, eorum vel Dei potius, quod praedicarunt, verbo, citra omnem dubitationem, creditum est; nec prop-ter mores ipsorum, quamdiu perstiterunt in recta Ecclesiae doctrina, quisquam a fide si-bi unquam discedendum, aut novos coetus faciendos, novos magistros accersendos, no-vam doctrinam sequendam esse putavit. Ni-mirum securos faciebat omnes illa Christi sententia 3): „Quae dicunt facite, secundum ope-ra eorum nolite facere." Idem hoc etiam tem-pore ab hominibus nostris factum oportuit, a quibus magnus hic fidei christianae thesau-rus vel in medio caeno vitiorum, mediisque scelerum fiuctibus, vel ipsis etiam portis in-feri tumultuantibus, conservandus fuerat, nec facile prodendus hostibus, nec dandus adver-sario locus maledicti gratia. 4) Non enim expe-dit, fugientes Scyllam in Charybdhn incidere: vel cavendi tetri odoris gratia, eaulas gregis relinquere: vel ut domesticum fumum devites, externo algore contabescere, aut imbri se exponere, lenti stillicidii causa. Eerenda mi-nora incommoda, maiorum vitandorum ergo: malaque nostra medicanda, non ipsa unitas, certissima Christianorum nota, prorstts dese-renda fuerat. Quis enim sapiens, detrimen-tum aliquod levius, maxima suae salutis ia-ctura commutaverit ? Peculiare hoc fuit schi-smaticis et haereticis, ut seiungerent se ab Ecclesia, ob vitam a Oatholicis non optime institutam. Nam et Audianum offendebat, quod nonnulli ex Catholicis pecuniam in foe-nus darent, nec uterentur castis moribus 5). Et Donatistis non alia separationis causa 1) Philip 1.—2) Philip. 2.—3) Matth. 21.—4) 1 Tim. 5. —5) Niceph. lih. II. cap. 14. Ekscles. historiae. fuit, quam quod se solos sanctos, reliquos omnes peccatores et sceleratos, esse certo sibi licet falso, persvaserant !). Et Cathari de se magnifice sentientes, vitam aliorum iudicabant suo coetu indignam 2). Et Catha-phrygae, omnes alios prae se impuros esse censebant 3): adeo velum suae divisioni prae-tendebant illi semper vitiosos Catholicorum mores. At hi contra, nunquam discindendam inconsutilem Christi tunicam, nunquam Ec-clesiae unitatem, nunquam fraternam charita-tem et mutuam pacem, vitae causa solven-dam sibi esse putaverunt. Neque enim igno-rabant, nullum esse posse tantum crimen, quod cum schismate vel haeresi posset con-ferii, quodque se maximo scelere obstringe-rent hi, qui Menter et audacter Ecclesiam scinderent, ex eaque partes facerent 4). Mar-tyrii est instar, perferre non optimos fratrum mores, sustinere delinquentes in tolerantia charitatis, in compage unitatis, et vinculo pacis., Interea tamen fatemur non inviti, pec-cata nostra non minimam dedisse occasionem, quam ob rem in nos graviter Deus animad-vertere, poenasque de nobis officii nostri ne-glecti sumere debuerit: quandoquidem non erat vita nostra consentiens doctrinae no-strae, iamque in nobis impletum videbatur illud: 5) „Dicunt enim et non faciunt." Posteaquam autem solutus illi sathan dra-co antiquus, 6) et fratrutn nostrorum accusator, in fidem catholicam evertendam, et accer-sendam peMtiem nostram, Deo permittente, incubuit: factum est minimo negotio, ut misce-rentur imma summis, ut esset conversa rerum facies 7), ut Sacerdos esset sicut populus, utque ad has aerumnas veniremus, quibus nunc, proh dolor ! gravissimis premimur. Inde audacia nata, et quidvis agendi libido, inde Sacrorum contemptus ac impietas, quae iam tantas vires sumpsit, ut male feriati quidam homines, audacia in apientiam con-versa, nec locis sacris, nec religioni, nec sa 1) Optatus lib. 2 contra Parmenianum. — 2) Epi-phanius contr, Catharos Haeregi 59. — 3) Orignes libro Periareh. Et Pamfilius in Apol. pro Origene. — 4) Vide Eusebium lib. 6, eap. 34, Histor. Ecclesiast. — 5) Matth. 23. — 6) Apoc. 12.—7) Isaiae 24.