37 tur a nobilitate et terrigenis eiusdem dioece-sis, in illibertatione eorum ecclesiarum deci-marum, conquesti sunt, hocque etiam fer-me cum lacrimis per ipsos nuncios exposi-tum est, quod dum clerici seu plebani et vicarii ac alii sacerdotes, multifariam per dictam nobilitatem gravati variis gravamini-bus, voluerint aliquando cum iniuriantibus sibi nobilibus occasione quorumcunque gra-vaminum iure experiri et eos ad ius trahere: ipsi nobiles crudelitatem suam in illis exer-cere comminantur et in mortem diffidant, nocendique modos varios excogitant: et mul-tociens in multis clericis talia mala effectu-aliter effecerunt, ita ut multi iam clerico-rum volentes conservare vitas suas, satius censendum duxerunt ferre ab eis patienter has iniurias quibus in dies aftlciuntur, quam pro eis agere; petieruntque ipsi nuntii qua-tenus per ipsum Emum D. Episcopum clero suo provideretur de remedio opportuno et modus daretur salubris, quo possit lpse cle-rus ab iniuriis sibi illatis et inferendis de-fendere se. Ipse R-mus D. Episcopus non aliud illis dandum censuit consilium et remedium, quam ut se iure suo, iuxta canonicas sanctiones et statuta provincialia, defenderent, et cum iniuriantibus sibi illo experirentur, omni me-tu et perhorrescentia abiectis,. utque ipse clerus volens experiri iure cum iniuriantibus sibi, fore posset tutus in rebus et vita suis, consulvit, recurrendum ad Capitaneos loco-rum pro vadio inter se et iniuriantes sibi interponendo et vallando. Et quia consue-tum est, dictantibus hoc statutis regni, cau tionari partes hinc inde volentes vallari in-ter se vadium et difficillime quis plebanorum et quorumvis sacerdotum, praesertim non in-de nativorum, nancisci fideiussores posset, et ideo ipse R-mus, ne res status clericalis et ecclesiarum, quae in tanto periculo ver-satur, deperire possit, succurrendo pro pos-se suo illi, posuit se ibidem pro toto clero suae dioecesis, praesertim eo qui huiusmodi ildeiussores habere non posset, fideiussorem, et cavit pro eo generaliter et specialiter pro qualibet persona ecclesiastica suae dioecesis omni homini pacem servandam, et quod ipse clerus et sacerdotes singulariter singuli in-digentes aliquando vadio vallando per domi-nos Gapitaneos locorum nemini in vita et rebus aliquando nocebunt neque machinabun-tur nocere: et ut quovis alicui plebano sive sacerdoti necessum fuerit vadio, per eos re-curratur ad Acta Consistorii Wladislavien-sis,voluit sua R-ma Paternitas hanc suam cau-tionem fideiussoriam pro toto suo clero ta-liter, ut praemissum est, factam, Actis prae-sentibus inscribi et acticari, et eius cautio-nis suae extractum ex his Actis omnibus illo indigentibus dari loco significatoriae sub sigillo D. Officialis pro tempore existensis Wladislaviensis. Praesentibus Rndis Patri-bus et Venerab. Dominis Iohanne Parzniow-ski praeposito, Marco Żukowski Cantore, Stanislao Lipowiecz vicario in spiritualibus, et Iohanne Wysocki, Math. Ossnieki, Jaco-bo de Cracovia, Thobia Janikowski, Petro Piotrkowski, et Andrea Duclmickfpraelatis et canonicis ecclesiae cathedralis Wladisla-viensis.