36 tersunt, in eorum conscientiis non parum perturbarentur, et audiendo lmiusmodi Offi-cia, alio modo celebranda, segnes et negli-gentes efficerentur, quod quidem in Divini cultus diminutionem et animarum periculum cederet. Quare ad obviandum huiusmodi pe-riculis pro parte eorundem et universitatis, nobis fuit humiliter supplicatum, ut praemis-sis opportune providere de benignitate no-stra dignaremur. Nos igitur ipsos Clerum et universitatem, et Cleri ac universitatis huiusmodi singulares personas a quibuscun-que excommunicationis, suspensionis et in-terdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, cen-suris et poenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomo-dolibet innodati existunt, ad effectum dun-taxat praesentium consequendum harum se-rie absolventes et absolutos fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, auctori-tate Apostolica tenore praesentium statui-mus et ordinavimus, quod de caetero perpe-tuis temporibus futuris in omnibus et singu-lis ecclesiis et religiosis loeis dicti oppidi et illius districtus in Horis et Officiis huius-modi dicendis, celebrandis, modus et consue-tudo Fratrum dicti Ordinis, prout hactenus observati fuerunt, observari debeant, ac uni-versi et singuli Clerici in eisdem ecclesiis respective pro tempore beneficiati, alium mo-dum seu consuetudinem in praemissis ob-servare minime teheantur, nec ad id per Ordinarium ioci aut quosvis alios quavis auctoritate compelli aut super hoc quoquomo-do impediri seu molestari possint. Si quid-quid secus super his: a quoquam quavis au-ctoritate scienter vel ignoranter attemptari contigerit, nullius roboris vel momenti existere decernimus, non obstantibus prae-missis Apostolicis ac in provincialibus et synodalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus Constitutionibus et Ordinationi-bus, caeterisque contrariis quibuscunque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutionis, statuti, ordinationis et constitutionis infringere vel in ausu temera-rio contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac BB. Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Bomae apud S. Petrum anno Incarnationis Domini-cae millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo. Kalend. Decembris. Pontificatus no-stri anno septimo. IX IN SYNODO An. 1539 CAUTIO Rmi LUCAE DE GÓRKA EPISCOPI po clero suae dioecesis de pace servanda cum litigantibus secum. Pie Jovis decima septima mensis Apri-lis, alias proxima post dominicam Conductus Paschae (AD. 1539 ) R-mo in Christo Patre Domino et Dno Luca Co-mite a Górka, Dei gratia Episcopo Wladi-slaviensi, Synodum dioecesanam in Spiritu Sancto congregatam in Ecclesia Cathedrali sua Wladislaviensi, cum praelatis et canoni-ds eiusdem ac clero, celebrante, domini nun-cii decanatuum ruralium ex archidiaconati-bns Wladislaviensi et Crusviciensi ad ipsam Synodum missi, nomine totius cleri eorun-dem decanatuum et totius dioecesis Wla-dislaviensis, suas oppressiones, quas patiun