35 iu Wladislaviensi Breviario existentibus pos-sunt legere quantum volunt, vel quantum de-votio uniuscuiusque suaserit 1). Insuper sua Paternitas R-ma mandavit, ut statuta syno-dalia dioecesana et provincialia habeant, in quibus praemissa latius et plura alia pro in-formatione cleri, quomodo vivere et suum statum dirigere debeat, pernecessaria conti-nentur, sub praefata et aliis iu ipsis statutis expressis poenis habeant, et contenta in iis-dem expleant, quorum copiae in ipsa eccle-sia relictae sunt. Praeterea sua P. R-ma mandavit praefatis presbyteris et pro tem-pore existentibus, ut plebanis et praepositis ecclesiarum, alias quod unusquisque suo prae-lato circa cuius ecclesiam immoratur, obe-diant et obediat, ac reverentia honoreque congruis praeveniant eosdem, et praeveniat. Etiam R-mus D. episcopus mandavit omni-bus et singulis, plebanis et praepositis eccle-siarum praefatarum, quod presbyteris extra-neis divina celebrare in eorum ecclesiis non admittant, donec prius de literis rece-ptatoriis in dioecesim, alias ostensione et productione in medium earumdem docuerint: praesentibus ibidem Yenerabilibus DD. Io-hanne Parzniewski archidiacono, Jacobo Er-czyschewski Decretorum Doctore, Canonico, Wladislaviensibus, Petro Sieninski Craco-viensi et Paulo Stawowski Crusviciensi Ca-nonicis, ac me Felice Relski Notario publi-co causarumque Scriba. Indultum Alexandri VI Papae concessum Cle-ro et Universitati Gedanensi recitandarum Ho-rarum Canonicarum ac Oivinorum Officioruni celebrandorum iuxta modum et consuetudi-nem Fratrum Ordinis B. Mariae Teutonicorum anno 1498. Aiexander Episcopus Servus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Anima rum salutem et divini cultus incrementum ex commissi nobis desuper, meritis licet insuffi-cientibus, pastoralis officii debito intensis ze-lantes affectibus, votis illis per quae singuli Christi fideles divinis officiis et Dei laudibus cum animarum suarum salute insistant, nec super his molestari queant, libenter annui-mus, ac ea prout in Domino expendere con-spicimus, favoribus prosequimur opportunis. Sane pro parte dilectorum filiorum, Cleri et universitatis hominum oppidi Gedanensis, Wladislaviensis Dioecesis, nobis nuper ex-hibita petitio continebat, quod a trecentis annis et ultra, et postquam dictum oppidum ab haereticorum erroribus ad Catholicae ec-clesiae unitatem et veram Christi fidem, di-vina inspirante gratia, redactum fuit, univer-si Clerici dicti oppidi in eiusdem oppidi Ec-clesiis et aliis religiosis locis, Horas Cano-nicas et Divina Officia iuxta modum et con-suetudinem Fratrum Ordinis B. Mariae Teu-tonicorum, quibus dictum oppidum alias ali-quamdiu subiectum fuit, dixerunt, recitarunt et celebrarunt, prout dicunt, recitant et ce-lebrant de praesenti, et cum modus huius-modi et consuetudo per tempus tantum ob-servati fuerint, ac libri in dictis ecclesiis iuxta eosdem modum et consuetudinem de-scripti, ac universi Clerici praedicti eiusdem oppidi in illis instructi existant, si aliquando modum et consuetudinem praedictos in ec-clesiis dicti oppidi mutari contigerit, profe-cto libri ipsi omnino inutiles redderentur, et tot alii libri pro huiusmodi Horis et Di-vinis Officiis celebrandis non absque gravis-simis expensis emi possint, et ipsi Clerici in dicendis et celebrandis Horis et Ofilciis hu-iusmodi, ut praefertur, iustructi, in illis alio modo dicendis et celebrandis minus periti et idonei essent, populusque antiquo modo et consuetudini huiusmodi assueti, quique singulari devotione Horis et Officiis huius-modi iuxta morem hactenus observatum in 1) Jam Kreslaus de Kurozwęki, episcopus Wladisla-viensis in synodo sua an, 1497 Breviarium in tota dioc-cesi unttm idemque indueere voluisso videtur, legomquo id iniungens dodisse. At okrug Gedammsis, iam quod equites teutonicos sequi malebat, iam quod diuturno usu eorum Breviario assueverat, a pontifico Aloxan-dro VI obtinuit, ut Breviarium Teutonieum retineretur, atque episcopi aliquid immutare iisquo relms se immiseere votarontur. Bullam pontificiam id praecipientem hio adiicimus. Non obstante docreto Sedis Apost., episoopus Brzowicki, ignotis nobis rationibus impulsus, statutum praedecessoris sui de uno Breviario, in tota dioecosi adhibendo, renovavit.