29 vebunt, de caetero poenis condignis puniendi sunt. Item, quod invitati ad agapas, vulgariter 1) stipas, expleto prandio et dicta gratiarum actione, ut moris est, tres aut 2) quatuor hau-stus facient 3), et non ultra, et ante vesperas ad domos proprias revertantur, sub poena synodali. Item, ut clerici in alea non ludant, nec ta-xillis, nec ludentibus se ingerant, nec in co-ronis seu crinalibus incedant, nec choreas du-cant, nec huiusmodi intersint vanitatibus, ni-si ex causa rationabili et honesta, sub poena synodali 4) volumus. Item, ad missas novas non mendicent, nec mendicare permittant 5), quia hoc cano-nicis constitutionibus eohtrarium exstat. Item, ut clerici in suis ecclesiis persona-lem habeant residentiam, maxime qui habent curam animarum, sub poena privatiohis be-neficii, et ut sacerdotes ecclesiarum in eccle-siis existentes tempore divinorum, et quando baptisant, vel populum communicant, vel in firmum inungunt, vel quaecunque sacramenta ministrant, superpiliciis induantur et stolas ha-beant, et si extra equitant cum Oorpore Chri-sti stolam habeant, caveantque ne sacramen-ta ministrantes sint in peccato mortali. Item, Corpus dominicum in civitatibus vel villis, in quibus ecclesiae fuerint, nisi manibus sacerdotis et praecedente lumine et campanula praecipimus non portari. Sacerdo-tes quoque Corpus Dominicum non ostendant de caetero extra missam nisi tempore cele-brationis, sub poena, trium marcarum synodali tociens quociens in contrarium fecerint, sol-vendarum; et ubi poterint eommode, horas suas in ecclesiis perficiant; et quod sacramen-ta renoventur infra octo dies, et oblatas re-centes habeant. Item, sub poena excommunicationis statui-mus, ut nullus sacerdos extra ecclesiam, nisi necessitas emerserit, praesumat baptisare. Item, ut clerici usuras non exerceant, nec mercimonia; simoniacam pravitatem om-nes detestento et fugiant; permutationes 1) MS. m. alias.—2) MS.m. vel.—3) MS. m.faciant. 4) Ed. impr. synodi. — 5) Rd, impr. permittent. et contractus illicitos non faciant in bene-ficiis, in quo peritos consulant, suosque su-periores adeant antequam contractus aliquos faciant. Item, quoniam voraginem usurarum lex divina pariter et humana sub divina male-dictione Christi fidelibus prohibuit et inter diversas exaggeratas poenas contra manife-stos usurarios proditas, lex canonica has ex-pressit, quod nullus manifestorum usurariorum testamentis intersit, aut eos ad confessionem admittat sive absolvat, vel defunctos sepeliat, donec de usuris ipsis satisfecerint, vel de sa-tisfaciendo pro suarum viribus facultatum, praestent illis, quibus facienda est restitutio, cautionem, si praesentes fuerint, vel eis ab-sentibus, episcopo aut vicesgerenti, sive re-ctori ecclesiae, in cuius parochia manifestus usurarius habitat, coram tlde dignis ipsius parochiae. Et si quantitas usurarum exacta-rum manifesta fuerit, illa semper in cautione huiusmodi exprimi debet, alioquin tam religio-si quam saeculares, qui scienter usurarios manifestos admittere ausi fuerint ad ecclesia-sticam sepulturam, praeter alias poenas ipso iure sint sententiae excommunicationis vin-culo innodati, nec etiam ad eandem ecclesia-sticam sepulturato et confessionem sunt ad-mittendi. nisi de usuris, quas receperunt, sa-tisfieri expressa quantitate vel indistincte in ultima voluntate mandaverint, ac donec de usuris ipsis fuerit, prout patiuntur facultates eorum, plenarie satisfactum, vel, ut praedi-ctum est, eo modo cautio de satisfactione sit facta. Item, quia propter multitudinem sepelien-dorum, ecclesiae in pavimentis deformantur, et homines ipsas visitantes exibetoribus tem-poribus aestivis ut plurimum inficiuntur, ut igitur talibus obvietur, statuimus, ut nullus deinceps in ecclesiis sepeliatur, nisi sit pa-tronus vel notabilis benefactor, aut qui alias ab antiquo liberam habuerat sepulturam, vel cui plebanus, seu ille cui interest, admiserit: Et si consuetudo est aliquid pro fabrica ec-clesiae dare convertendum, observetur, dum-modo id fiat post sepulturam, et non ante. Et si aliquis in articulo mortis per simplicem saeerdotem a seatentia excommunicationis,