VI SYNODUS DIOECESANA WLADISLAVIAE die 21 Sept. 1516 a. celebrata. MATTHIAS DREVICIUS DEI ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA. EPISCOPUS WLADISLAVIEISIS. niversis et singulis per et infra dioece-sim nostram Wladislaviensem, salutem in Domino. Ad perpetuam rei memo-riam. Quamvis humanae debeat suflicere natu-rae ad bene vivendum,si suis terminis sit con-tenta: crescente tamen malitia hominum, effre-nata 1) cupiditas, radix malorum omnium, sem-per nititur ad vetita, tendit ad noxia, et de-clinatur ad prohibita, palmites suae propaginis vitiosae ad deteriora quaelibet extendendo; haec est illa, quae compellit canones condere, leges instituere, et statuta edere, ut humani generis coerceatur audacia, et appetitus no-xii sub iuris regulalimitentur. Quia vero no-stris temporibus quidam, tam clerici quam laici, propriis finibus non contenti, habenas laxantes, in vetitum prosiliunt, et exinde plu-rima veniunt 2) pericula animarum: nos iugi meditatione in armario cordis nostri revoiven-tes, ex officii nostri debito huiusmodi incom-modis et animarum periculis, Deo propitio, oecurrere volentes, legem Dei, canones et statuta provincialia pro fundamento suppo-nentes, infrascripta statuta nostra addentes statutis praedecessorum nostrorum, et inde decrevimus huiusmodi sub tenore. Item, cum divinis cultibus mancipandi ta-les esse debeant, qui digne possint tractare dominica saeramenta: ideo statuimus ut cle-rici habeant tonsuram competentem, ut lin-guam et oculos et omnia membra sub fraeno 1) In edittene iypis impressa efc MS. Jag. est: effre-natur. Maluimus sequi nostrom MS. — 2) MS. proveniunt. castitatis et modestiae coerceant et cum mu-lieribus non cohabitent, nec suspectas sive iuvenes apud se foveant, exceptis duntaxat a iure concessis, scilicet matre, sorore vel amita. Item, nullus clericus praesumat concubi-nam tenere in domo, vel extra domum. Quod si notorius aut manifestus concubinarius ex-titerit, extra poenas in statutis provincialibus editas contra concubinarios, quas infringere non possumus nec debemus, si infra mensem a die publicationis praesentis statuti nostri eam non dimiserit ipsam nunquam de caetero recepturus; pro primo incarcerandus, ut sit pro 1) poenitentia taliter incarceratus per unum mensem. Et si, quod absit, redierit ut canis ad vomitum, illam dimissam vel aliam reassumendo, gravioribus carceribus per duos menses punietur. Et si meretricia veste 2) indutus ei adhaerere incorrigibiliter non de-sierit, extunc ipso facto beneficio sit privatus. Item, volumus quod adulteri quicunque clerici vel laici et incestuosi manifesti, et qui eos fovent et eorum concubinas in domi-bus suis, non admittantur ad divina, donec a peccatis huiusmodi cessent, et a nobis me-reantur beneficium absolutionis obtinere. Item volumus et mandamus, ut clerici ab ingressu tabemarum, et ebrietate se absti-. neant, ni 3) causa subsistat legitima, ut puta viae, perepinationis, sub poena synodali trium marcarum. Plebani si clericos huiusmodi fo # 1) MS. meum in.— 2) MS. m. faciet 3) MS.m. nisi.