23 et nola perferat ad eosdem infirmos, et re-ferat statim reverenter ad ecclesiam, in ibi neque comedendo, neque pernoctando. Item quaelibet ecclesia habeat Agendam bene cor-rectam, et libros necessarios, ferramentaque pro oblatis pistandis, pro quibus, ob reveren-tiam tanti ') sacramenti, farina ostiatim non mendicetur, ut est consuetum. Item corporalia sint sana et integra, seu prius 2), quando opus est, sacerdotum manibus 3) laventur, nitida-que et munda cum pallis 4) et aliis sacris ve-stibus semper sint. Ecclesia etiam quaelibet campanas habeat, et imaginem Crucifixi in media ecclesia 5) ponat quilibet rector. Et annis singulis novum crisma, quantocicius 6) post diem sanctam Jovis acquirat, de veteri vero extra casum necessitatis nihil operetur, sed illud comburat. Item Missalia sint bene correcta, maxime in verbis consecrationis Corporis et Sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Item quilibet plebanus habeat apud suam ecclesiam statuta provincialia et syno-dalia, Sacramentale et Rubricellam 7) eccle-siae cathedralis, ac Kalendarium bene cor-rectum 8), cum quo in horis canonicis ac festis celebribus et aliis divinis officiis diligenter se conformet. Quoslibet Processus Domini Ordinarii, Officialis sui et archidiaconi, absque mora, sub synodali et alia graviori poena exequatur. Item quilibet rector in sua ecclesia faciat personalem residentiam, nec ultra se-mestre sub privatione, cessante legitimo im-pedimento, ab eadem se absentare praesumat. Libros habeat authenticos ad praedicandum, et Verbum Dei praedicet, singulisque domi-nicis diebus paroehianos doceat orationem Dominicalem et symbolum, ac festa celebria et Mtinia, maxime praecepta, ipsis indicet et praenunciet. Decem praecepta legis divi-nae eisdem insinuet, ac mortalia peccata eos-dem vitare mandet. Annis singulis ipsos con-fiteri et sacram communionem accipere saltem in paschate, sub privatione sepulturae cogat et compellat. Cessante legitima causa nec 1) MS. meum talis,— 2) MS. P. primo.-3) MS. meum saeeraotum m quibus lavmtur.— 4) MS. meum pellis. 5) MS. P. in medio ecdesim,- 6) MS. P. quantocius. -7) MS. P. Ordinale,—8) in MS. P. verba ae Kalendarium bene cor rectum, desiderantur. inimicitiae excusent aut actio in iure, quia petita venia et oblata laeso satisfactione, semotaque penitus ex animo ira et vindicta, quilibet capacem 1) huius communionis sacrae reddere se poterit. Item, quod ipsi rectores, sub eadem privatione, infra annum a tempore assecutionis suarum ecclesiarum teneantur ad sacerdotium inclusive promoveri, et extunc 2) infra sex menses missam suam primam cele-brare, sub poenis in provincialibus statutis contentis, et hoc ideo, ne aliqua suspicio ir-regularitatis aut alterius impedimenti de ipsis oriri possit. Ipsi etiam plebani et eorum vi-carii non negligant ministrare sacramenta Ecclesiae parochianis, praesertim baptisma parvulis, et poenitentiam ac Evkaristiam tam sanis quam infirmis, et nullas pecunias exi-gant pro ipsis, maxime pro copula et 3) pro sepultura, nisi id quod sponte aut ex con-suetudine seu devotione fuerit oblatum. Item doceant parochianos, qualiter in casu necessi-tatis parvuli eorum sint baptisandi, hoc est, cum mors imminet ipsis, et ad ecclesiam de-ferri non possunt. Item, non admittant plures, quam tres patrinos ad levandum infantem de sacro fonte, et neminem in domibus privatis baptisent, exceptis filiis regum et principum. Item neminem audeant copulare seu ad con-trahendum matrimonium admittere bannis bis in duobus dominicis diebus non praemissis, sub poena suspensionis per triennium, neque aliquas personas vagas, sive etiam temporibus a iure prohibitis, nec consanguineos etiam aut affines, etiamsi affinitas huiusmodi ex illi-cito coitu proveniat, usque ad quartum gra-dum inclusive; et neque aliquos, inter cp{SPECIAL_CHAR: >}s est cognatio spiritualis, quae impedit et di-rimit matrimonia. In qua cognatione sunt duodecim personae prohibitae, videlicet inter levantem et levatum et filios levantis, etc. de quo etiam diligenter studeant 4) populum avisare et informare. Item ipsi rectores et alii presbyteri sciant formam seu verba, quibus sponsalia et matrimonium de praesenti vel de futuro contrahuntur, et fllam diligen-ter attendant, consensu expresso contrahen 1) MS. P. efficacem. — 4) Verbm extune in MS. P. desideratur.—3) MS. P. vel.- 4) MS. P. debmt et studeant