223 conciliandis, altaribus dedicandis, Sacramento etiam Confirmationis ubique fere administran-do studuimus, ut vix aliquid temporis sive ab Episcopalibus, sive a Senatoriis muniis obeundis Nobis vacaverit; hucusque tamen post primam nostram Synodum, alteri iuxta praescriptum a Canonibus tempus, celebran-dae sufficere non potuimus. Nunc autem non minus ipsa iam temporis ratio, quam etiam propositum Illustrissimi ac Reverendissimi D-ni, Regni Primatis de Synodo Provin-ciali celebranda, nobiscum communicatum, et communi omnium Hlustrissimorum DD. Episcoporum consensu approbatum, eam no-bis necessitatem imposuit, ne ulterius nego-tium boc Synodi Nostrae Dioecesanae pera-gendae prorogaremus, per eandemque Nos ad Provincialem Synodum futuram disponeremus, ut si quae ibi proponenda videbuntur, hic ante mature dispiciantur et connotentur. Praemis-sis iam itaque praemittendis, visitationeque eeclesiarum omnium, partim per Nos ipsos, partim per Admodum Reverendos DD. Ar-chidiaconos nostros, peracta, totiusque Dioe-cesis statu, quantum fieri potuit, cognito atque perspecto, tum et rationibus ecclesiarum, ac Cleri Pomeraniae, ob itineris longinquita-tem eonsulendo, ne huc venire tenerentur, Congregatione cum ipsis Sobcoviae habita, cuius processus in Actis nostris ad longum habetur descriptus, in hac praesenti Synodo nihil eorum praetermittere decrevimus, quae per utramque Dioecesim spiritualibus bonis augendis et amplificandis, ecciesiasticaeque disciplinae conservandae, iuribus quoque ec-clesiarum tuendis vindicandisque, de vestro ipsorum et una nobiscum synodantium ar-bitrio et assensu, opportuna in Domino iudi-caverimus. Id unice in votis habentes, ut cum fideles omnes, tum potissimum Clerici, ea sanctimonia et morum integritate praediti sint, qua decet eos qui in sortem Domini vocati, et a communi populo segregati, non gratis a. Domino sal terrae et lumen mundi vocantur, quod videlicet omnium virtutum sapore, et luce populum condire, atque illu-strare debeant, ne peccatorum labe putre-scant, neve sempiternae mortis tenebris ob-ruantur, ac non minus sibi etiam ipsis atten-dant, ne dum aliis praedicaverint ipsi reprobi efficiantur. Quoniam vero non sumus suf-ficientes, ne dum efficere, sed nec cogitare aMquid ex nobis, quasi ex nobis, sed suffi-cientia nostra ex Deo est, ac nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam: Nos infirmitatem No-stram humiliter agnoscentes, uti ad coele-stem opem, initio statim ante omnia implo-randam, sacrosancto Missae officio mediante confugimus, desuperque S. Spiritus gratiam invocavimus, sic eidem totum id negotii et solicitudinis nostrae devovemus, quatenus ad Dei Trini et Unius gloriam, animarumque salutem feliciter cedat, optatumque suum in omnibus effectum sortiatur.