XXVI SYNODUS DIOECESANA sub Illustrissimo ae Reverendissimo Domino, D. MATHIA ŁUBIEŃSKI, Dei et Apstolicae Sedis Gratia, Episcopo Wladislaviensi et Pomeraniae, Wladislaviae, Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Quadrage-simo Frimo, Die Nona Mensis Junii, celebrata. SERMO Illustrissimi ac Reverendissimi Domini D-ni MATHIAE ŁUBIEŃSKI, Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopi Wladislaviensis et Pomeraniae, habitus IN SYNODO DIOECESANA WLADISLAVIENSI. Quandoquidem eadem est hominum, quae et agrorum natura, qui nisi crebro excolantur, nullum aut per-exigunm frttctum ferunt, atque ex veteri maledicto magnam spinarum tribulorumque in dies copiam profundunt: contra vero si cul-tura et diligentia adhibeatur, et steriles agri saepe fruetuosi evadunt, et natura boni, me-liores et foecundiores flunt. Bam ob rem iure optimo a sacris Canonibus, et praesertim a sancta Tridentina Synodo, tantopere com-mendantur frequentes Congregationes, ec-clesiarum visitationes, Synodorum eelebra-tiones, et bis similia, quae veluti spiritualis quaedam cultura sunt populi Cnristiani, qua divinarum rerum veneratio augetur, boni mores eonservantur, pravi corriguntur, in-staurantur ecclesiae, pietas reflorescit, et alia multa ex statuentium zelo et pruden-tia, ad Dei gloriam, et fidelium utilitatem ordinantur. Haec, inquam, cum ita se ha-beant, Nos pro debito mnneris nostri Pasto-raiis, cuperemus sane omnia, quae in eum finem faciunt, studiose adimplere, praesertim vero Constitutioni sacri Concilii Tridentini, de Synodo singulis bienniis celebranda sa-tisfacere. Uti quidem in ordine ad eandem, quantum nobis per Senatorium quoque mu-nus, ac frequentiora praesertim hactenus Comitia, Commisorialesque funetiones licuit, visitandis per nos ipsos ecelesiis, aliis quo-que nonnullis in loeis consecrandis, aut re