221 offerentes, non damnationis poenam pro in-digne. praestito officio, sed vitae aeternae praemium pro munere laudabiliter expleto referamus. Iam vero quod attinet zelum animarum nostrae curae commissarum, de eo cum Admodum Reverendus Dominus Ge-neralis Vicarius et Offieialis Noster, hester-na die prudenter et copiose disseruerit, Nos tantum ea, quae in praxi maxime versantur, paucis verbis hic attingemus. Et quidem, si nuUa alia ratio nos ad hanc praecipuam of-ficii nostri pastoralis functionem invitaret, haec sola sufficienti incitamento nobis esse debet, quod Christus Dominus, cuius nos vices in terris gerimus, non solum universas fidelium animas, sed etiam earum singulas adeo tenere et ardenter dilexerit, ut unius duntaxat e servitute diabolica liberandae causa, de coelo descendere et omnes labores et dolores, quos in hac vita pertulit, tolera-re fuerit paratus; ac proinde etiam nullum ei a nobis gratius officium praestari potest, quam cura circa salutem animarum pretioso sanguine redemptarum diligenter impensa, in qua, quoties occupamur, toties ipsi in Mi-nisterio redemptionis humanae procurandae cooperamur. Quamobrem, Fratres Oharissimi, omnes Yos quldem, sed vel maxime eos, quibus cura animarum incumbit, hortamur, et per viscera misericordiae Dei obsecramus, quatenus vocationis vestrae memores, tam sublime et arduum opus, strenue et graviter obeatis, nullaque difficultate vel periculo ab eo sedulo exequendo, deterreamini. Non sit Vobis grave circa Sacramentorum admini-strationem laborem solo animarum lucranda-rum intuitu subire; non sit molestum ad pa-rochianos in aegritudine constitutos, ad pri-mam notitiam accurrere, eosque Sacramen-tis praemunitos, ad illum extremum agonem, ex quo feliciter decurso, salus omnium no-strum dependet, disponere; non sit denique taediosum, iisdem iam in morte conflictan-tibus, ad extremum usque halitum, praesen-tes assistere. Eos vero, quos corpore quidem sanos, sed animo graviter aegrotantes in sta-tu peccati versari, et iniquitates tanquam aquam bibere cernitis, ad resipiscentiam ver-bo et exemplo sedulo inducatis, neque illis opportunas monitiones, et necessarias cor-rectiones, metu aliquo vel respectu humano subtrahatis. Si enim iuxta doctrinam Aposto-licam unicuique cura de salute proximi de-mandata est, tanto magis nobis, qui ideo munus Pastorum sustinemus, ut salutis ovium nobis commissarum causa, non solum mole-stias et labores perferre, sed etiam ipsum sanguinem, exemplo Christi Domini perfun-dere, parati simus, si illum diurnum dena-rium pro labore in Vinea Domini strenue impenso, et pro duplici lucro asportato, ab illo coelesti Patrefamilias, percipere deside-ramus. Jn quo cum omnis nostra felicitas consistat, idcirco ut nobis post exantlatos huius vitae caducae labores, in illa aeterna Patria obveniat, iure merito omni studio et conatu adniti debemus.