21 tes bis in anno publicent, prima dominica Adventus et Quadragesimae. Nec aliter ta-les usurarii absolvantur, nisi restituant usuras in toto vel tanta portione, ad quam sufficiunt, data cautione de residua eis vel eorum suc-cessoribus, a quibus extorserunt usuras. Si vero propinqui non exstant, in usus pauperum iuxta ordinationem idonei confessoris, si summa duos florenos hungaricales non excedit, alias iuxta ordinationem episcopi. Si autem manifestus usurarius sit impotens ad satisfaciendum, de-bet facere tria: primo enim debet facere posse suum, ut doleat de peccato; secundo debet habere in animo voluntatem restituendi, si supervenerit ad pinguiorem fortunam; tertio debet postulare remissionem sihi fieri ab eo, cui restituere obligatur, vel quod ei dimittat pecuniam usurariam causa eleemosynae, et intuitu pietatis. Et talis sic faciens erit in statu salvandorum, alias non; et in hoc casu possunt absolvi, sed aliter non, maxime si habent facultates ad restituendum, nisi in mortis articulo, cautione, ut praemissum est, recepta. Et hoc idem in male ablatis decer-nimus observandum. Prohibeatur etiam omni-bus sacerdotibus, quod nullus quascunque indulgentias publicare audeat, nisi fuerint literis Ordinarii loci approbatae. Item inqui-ratur, si rectores ecclesiarum sint in sacris ordinibus, et si eos absentari ab ecclesiis invenerint, scrutentur diligenter qua de causa istnd faciant, aut de cuius licentia. Item etiam praecipiatur districte parochialium ec-clesiarum rectoribus, caeterisque presbyteris ac clericis in sacris Ordinibus constitutis, quatinus studeant et curent diligenter se con-formare in Horis dicendis matrici, videlicet Wladislaviensi ecclesiae 1). habeantque Or 1) Ante Concilii Trid. tempora et priusquam S. Con-gregatio Rituum est instituta, auctoritas episcoporum in statuendis et immutandis praeceptis rubricis Breviarium et Missale attingentibus maior erat. Faeile id perspicies ex litteris ab episcopo Sbigneo ad clerum dimissis, ubi legimus: ,,Statuimus, ordinavimus ac teneri sub excommu-nicationis poena mandamus, quatinus Dominicd infra Octa-vas Corporis Christi totum [offtcium] de Corpore Ghristi tetteatur propter Indulgentias, Omelia vero dominicalis ad feriam sextatn in crastino Oetavae Corporis Christi diffe-raiur. Item Omelia Dominitae, in quam cadit festum Vi sitationis Mariae, ibidem pro nona lectione imponatur. Item Omelia Dommicae, m quam cadit Octava Visita dinarium sive Eubricellam super hoc edi-tam 1). Item iniungatur presbyteris curatis, quod cum omni honorificentia deferant Cor-pus Dominicum ad infirmos, et statim, nullibi declinando neque comedendo aut hospitan-do seu ad alios actus divertendo, ad eccle-siam revertantur, pronuntientque indulgen-tias centum dierum his, qui secuti fuerint praedictum divinae Eukaristiae sacramentum. tionis, ad feriam sextam sequentem, alias ante estum Divisionis Apostolorum differatur. Item festum Transfigu-rationis Domini cadens in nonam Dominicam, ihidem tene-atur. Omelia vero dominicalis ad feriam quartam proximam differatur imposita pro tertia lectione Omelia de Vigilia S. Laurentii. Item, festum S. Bernhardi, cadens in Do-minicam infra Octavam Assumptionis Mariae, ibidem te-neatur, Omelia vero dominicalis ad feriam quintam proxi-mam differatur, imposita pro tertia lectione Omelia de Vi-gilia S. Bartholomaei. Item, Dalmacii Mart. cadens in Dominicam infra Octavam Nativitatis Mariae ibidem tene-atur, Omelia dominicali pro nona lectione imposita. Item, quia Dedicatio ecchsiae nostrae in crastino Jeronymi cadit ideo Omelia illius Dominicae pro nona lectione imponatur, In ecclesiis in quibus Dedicatio Dominicam non impedit, teneatur feria Dominicae in suo loco. Item, quia ex una-nimi decreto et conclusione synodi provincialis festum B. Francisci Conf. institutum est celebrari a populo: ideo man-damus quatinus populo pronuntietur celebritas nunc et in futurum, et in loco suo sub duplici teneatur, in ecclesia no-stra cathedrali commemoratione Dedicationis facta. Item, Hedwigis [officium] teneatur in loco Dominicae, in quam cadit, Omelia dommicali ad feriam tertiam sequentem pro-rogata. Item EUsabeth teneatur in Dominica, in quam ca-dit, Omelia dominicali pro nona lectione imposita. Item Lau-des in Adventu feria secunda post tertiam Dominicam Ad-ventus, in quam cadit Lazari Episcopi, commemoratio, et feria tertia sequenti et quarta in Vigilia Tkomae. Sexta [feria] et Sabbati [officium] successive in suis locis tene-buntur. Laudes vero feriae quintae, in quam venit dies Thomae Ap., anticipabuntur ad feriam quintam post secun-dam Dominicam Adventus, hoc est in crastino Luciae; ipso vero die Luciae in secundis Vesperis incipientur antiphonae: 0 sapientia ad Magnificat. Item Responsoria de Clama eadem feria secunda, sicut et Laudes, incipient in illa sen-tentia istius diei: Ab inde. Quae quidem festa et Omelias, sic ut descriptum, observabitis et explebitis sub poena prae-dicta etc. Datum in Chełmnice 18 maii AD. 1480, nostro sub sigillo." 1) Exeunte saeculo XV Eubricellae, i. e. libelli mo-dum praescribentes, quo sacerdotitbus Breviarium et Mis-sa absolvenda est, in Polonia iam typis imprimebantur. Eas etiam in nostra Wladislavienli dioecesi impressas esse documento est collectio MS. epistolarum episcopi Roz-drażewski in bibliotheca Ossolinsciana Leopoli asservata. Quamquam autem, ut ex epistolis istis patet, Bubricellae Wladislavienses iussu eiusdem episcopi imprimebantur, nullam earum hucusquo vidi, unicumque, quod mihi est, exemplar laceratum mandante episcopo Tarnowski a. 1602 est editum, atque inscribitur: Rubricella quotidiana Dioece-sis Vladislaviensis iuxta ritum [Romanum] Glementis [Pp. VIII] auctoritate [edita] ad annum [D. 1602]; et aliud anni sequentis, sub tit. Rubrmlla Officii Romani recitan-di Dioecesis Wladislamensis ad anmm Damini MDCIII, et tertium post bissextilem in 12-o.