197 tationum praedictarum fructus pereat, ve-rum ut inde tam Clerus, quam populus, Nobis subiectus salutaribus vitae institutis erudia-tur, et eorrigatur, iuxta sacrorum Canonum praescriptum, Synodum Dioecesanam, com-municato prius cum Yenerabili Capitulo No-stro consilio, duximus indicendam et inti-mandam, Deum Optimum Maximum precati, ut hoc nostrum institutum pro sua infinita bonitate, ad laudem sui norainis, Ecclesiae-que suae utilitatem promovere velit. In eiusdem itaque Dei Omnipotentis Patris et Filii et Spiritus S. unius et Individuae Tri-nitatis nomine, Synodum Dioecesanam pro Feria tertia post Dominicam quartam post Pascha, quae erit dies decima sexta mensis Maii, anno praesenti, in civitate Nostra Wladislaviensi inchoandam, et successive aliis diebus terminandam indicimus, et inti-mamus per praesentes. Quod Vobis omnibus suprascriptis quorum interest insinuamus, et ad cuiuslibet Vestrum notitiam indubitatam deducimus, mandantes in virtute s. obe-dientiae, et sub pecuniariis, arbitrio Nostro infligendis, in subsidium excommunicationis poenis, quatenus pro die et loco designatis (provisis tamen presbyteris, praesertim in locis populosioribus, qui in absentia vestra, Sacramenta populo administrent) in habiti-bus decentibus ut moris est compareatis, Iu-ra et Privilegia ecclesiarum vestrarum, In-dices supellectilis cclesiasticae, Litteras Or-dinum, provisionum, et Dispensationum, qui eas nondum in Yisitatione exhibuistis, nec non publicorum scandalorum, si quae forte in Parochiis Yestris reperiuntur, connotatio-nem vobiscum adferatis: ac praeterea de sa-tisfactione Decretis Yisitationis, tam per Nos, quam per Archidiaconos vel Commissarios Nostros in ecclesiis Vestris parochialibus faetis, Nos sufficienter informare, de iisque omnibus, quae ad officium vestrum pastorale pertinent, rationem reddere parati sitis. Cer-tificantes vos omnes, et singulos suprascri-ptos, quod sive in Synodo praedicta com-parueritis, sive non, Nos nihilominus ad ipsius dante Domino celebrationem procedemus, et ea, quae ex utilitate ecclesiarum Dioecesis Nostrae fore videbuntur, constituemus ac decernemus, contumacia cuiusque non ob-stante, poenis tamen suprasciptis contra in-obedientes, et sine legitima causa absentes inflictis et extensis. Quod si aliquis ex vo-bis ob legitimum aliquod impedimentum Sy-nodo adesse non poterit, causas suae absen-tiae per viciniorem parochum explicet, et ea quae statum ecclesiae ipsius concernunt, per eundem ad Synodum remittat. Porro quandoquidem in Archidiaconatu Pomeraniae adeo pauci sacerdotes inveniuntur, ut unus quandoque trium, quandoque quatuor ec-clesiarum curam gerere necesse habeat, et si se ab illis causa Synodi absentaverit, ma-gna in divinis officiis et administratione Sa-cramentorum, praesertim in tanta distantia locorum, negligentia committeretur, indul-gemus, ut parochis et Commendariis circa ecclesias suas remanentibus (nisi peculia-rem aliquam ne cessitatem Synodi adeundi habuerint), soli Decani Eurales, cum R-ndo D-no Officiali Gredanensi pro celebratione huius Synodi cum sufficienti de statu Deca-natuum suorum, nec non de ecclesiarum de-solatarum, vel ab haereticis interceptarum informatione se sistant, et ea, quae hic sta-tuentur, postea ad notitiam universi Pome-raniae Cleri singuli in Congregationibus suo-rum Decanatuum proxime celebrandis dedu-cant. Yolumus insuper et sub poenis supra-scriptis praecipimus, ne de praemissis ali-quam ignorantiam quisquam praetendat, ut praesentem Processum Nostrum per affixio-nem valvis ecclesiae Nostrae Cathedralis Wladislaviensis prius publicatum, vel eius transumptum, sub sigillo Adm. R-ndi D. Vi-carii in Spiritualibus, et Officialis Gene-raiis Nostri editum, per singulos Archidia-conatus unus ad alium Rectorem eeclesiae sibi vicinioris, executione a tergo ascripta, quanto citius solita cursoria deferri curet, ultimus vero eum suo Archidiacono, aut Officiali Nostro Generali Wladislaviensi re-praesentet. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium praesentes Ktteras ma-nu Nostra subscripsimus, et sigillo Nostro iussimus consignari. Datum Wladislaviae die 6, mensis Februarii A. Domini MDOXXXIY.