195 Sacramentorum gratiam a Deo conferri do-ceantur. Prohibet itaque sancta Synodus praeseus ne quisquam sacerdotum, etiamsi sit proprius contrahentium, aut alterius eorum paroehus, in privata domo praesumat Matri-monii contractui praesentiam praestare, nisi ad id habeat obtentam ab Illustrissimo Do-mino Ordinario, vel suae Tliustrissimae Do-minationis generali Vicario in scriptis fa-cultatem, sub poena pecuniaria pro arbitrio Officii Ordinarii infligenda et carceris. Caete-ris autem Officialibus et Archidiaconis, ut eam facultatem concedere cuipiam possint. non tribuit Illstrissimus Dominus Episcopus Ordinarius potestatem, nisi forsan per spe-ciales litteras cuiquam illorum id deleget. Maxime autem ipsi sacerdotes eaveant. ne trinam denuntiationem seu banna, quae tribus Dominicis seu festis immediate sese sequentibus fieri debent, omittant, neve aite-rius parochiae, sine proprii parochi licentia, sponsos coniungant et ne intra gradus pro-hibitos, atque ne inter raptorem et raptam, etiamsi mutuus inter ipsos accedat consen-sus, nisi prius rapta pristinae restituatur li-bertati; ne item prohibitis ab Ecclesia tem-poribus; neque clandestine, ac nisi in duo-rum ad minus testium Matrimonii contractus celebrent, neque nisi in templo benedictionem sacerdotalem contrahentibus impertiant. Caveant denique omnes, ne in admini-stratione Sacramenti huius quovis modo ab institutis maiorum ac sacris canoMbus aber-rent, sed potius in occurentibus diffieultati-bus sacerdotes peritiores, utpote Archidia-conos et Officiales Illustrissimi Domini lo-ci Ordinarii atque Decanos cousulant. Oaetera, quae ad exactiorem instructio-nem quoad modum et ritum administrando-rum Sacramentorum pertinent, ex decretis sancti Concilii Tridentini et Eomano Cate-chismo, atque Agendorum Provincialium li-bro petant, modo haec, quae hic praescripta sunt, exequi non negligant. De doctrina Catechistica et verbi Dei praedicatione. Hortetur sancta praeseus Synodus omnes parochos, ut in suis ecclesiis, quantum fieri potest, instituant pomeridianas diebus Domi-nicis et festis conciones, vel certe matutino tempore ante processionem, vel summae Mis-sae inchoationem ad populum rudem exhor-tationes, in quibus rudimenta fidei catholi-cae videlicet Orationem Dominicam, Salu-tationem Angelicam, Symbolum Apostolo-rum, Praecepta Ecclesiae et Decalogi, Sa-cramentorum et sacrae Missae mysteria do-ceant et explicent rudiori populo et pueris. Apud agrestes autem et rudes auditores caveant in suis concionibus proponere sub-tiles scholasticas quaestiones, aut haeretico-rum disputationes, quae parvum in auditori-bus talibus fructum, quandoq. autem scan-dalum afferre solent. In id autem maxime incumbant, ut fideles ad amorem Dei, cha-ritatem proximi, detestationem peccatorum, frequentationem sacrae confessionis, atque sa-crosanctae Eucharistiae sumptionem inducant. Insuper quandoquidem in tota paene Dioecesi sua, non sine dolore animi sui Illu-strissimus Dominus Episcopus experitur in agresti populo per oppida et vicos, inter cuiusque oppidi et vici populum raros reperiri qui Orationem Dominicam, Salutationem An-gelicam, Symbolum fidei, rariores autem qui Decalogi, praecepta recte calleant, omnimo praecipit et sua constitutione praesenti prae-cipit omnibus omnino suae Dioecesis paro-chis, quatenus a modo singulis saltem anni quartualibus semel, in ea septitaana, qua qua-tuor anni tempora ieiunantur, vel circiter ante, aut post, suae parochiae oppida et sin-gulas villas, per se, aut vicarios presbyte-ros, aut saltem per gnaros scholarum suarum ministros circumeant, et in singulis oppidis atque villis per singulas domos ad se populum rudem et pueros convocent, cum illisque con-vocatis dictam Orationem Dominieam, Salu-tationem Angelicam, Symbolum fidei et De-calogum, iteratis multoties vicibus recitent et in recitando tamdiu, donec omnes, vel saltem aliqui illorum didieerint, persistant, tum demum eos, qui tunc didicerint, ad alios ibidem existentes ignorantes docendos deputent, et in sequenti anni quartuali eius doctrinae rationem ab eis exigant. Quin etiam ad addiscenda a rudibus ad salutem ani