172 constitueramus, gravibus tamen et multis Ec-clesiae atque Reipublicae occupationum, imo verius discriminum, fluctibus praepediti, dif-ferre hactenus Synodum huiusmodi fuimus coacti. Nunc igitur tandem nonnihil tranquil-lioris, ac liberioris interdum temporis nacti, solam Dei ter Optimi Maximi laudem et gloriam ac totius Dioecesis Nostrae utilita-tem propositam habentes, Synodum Dioece-sanam indicendam et convocandam duximus, prout in Dei nomine indicimus et convoca-mus; quam Wladislaviae in ecclesia Nostra Cathedrali feria quinta, quae erit undecima mensis Iunii, Divina adiuvante gratia, cele-brare volumus et intendimus. Proinde vos omnes et singulos suprascriptos, et vestrum quemlibet hortamur, requirimus et monemus, Vobisque in virtute s. obedientiae et sub ex-communicationis poena mandamus, quatenus ad praedictam Synodum personaliter et in propriis personis, impediti vero aliquo legali impendimento, per nuncios suos cum sufficien-tibus mandatis, illique superpelliceati, cum stolis aliisque habitibus solitis et consuetis, interesse curetis, Nobiscum super articulis proponendis deliberaturi, citantes nihilominus vos omnes et quemlibet vestrum pro die su-prascripta, uno Edicto pro tribus et perem-ptorie ad videndum et audiendum, in eventu non paritionis praemissorum, vos et quemlibet vestrum contumacem, sententias et poenas suprascriptas incidisse et incurrisse, illasque contra vos, non obstante in aliquo contuma-cia vestra, extendi et fulminari. Volumus au-tem ut has Nostras litteras processuum alter alteri sibi viciniori sine mora, connotata prius a tergo illius executione, transmittat, ultimus vero eundem Nobis in praedicta Synodo re-praesentet. In euius rei fidem sigillo nostro praesentes litteras communiri fecimus. Datum Wladislaviae 28 Aprilis A. D. 1620. Pro eadem Synodo exiit Processus convocandi Clerai in prtibus Pomeraniae Sobcoviam. Paulus WoƂucki Dei et Apostolicae Se-dis gratia Episcopus Wladislaviensis et Pomeraniae. Venerabilibus ac Honorandis viris Ecclesiarum Parochialium per et intra Dioe cesim nostram Pomeraniae existentibus Prae positis, Plebanis, Commendariis, Vicariis, Mansionariis, Altaristis ac caeteris quibus cunque Presbyteris, nobis in Christo dilectis, Salutem in Domino. Prudenti ac saluberrimo consilio Ecclesia Catholica, quae S. Spiritu regitur, instituit, ut Synodi Dioecesanae sta tis temporibus cogantur, in quibus et disci plina ecclesiastica innovetur, et vitiosi tam in Clero, quam in populo mores reformentur. Cum vero status et rationes Ecclesiae nostrae exposcant, ut in ea multa reformanda, multa in meliorem statum reducenda animadverta mus, Institutis sacrorum Canonum insisten tes, Synodum Dioecesanam intimandam, Clerumque Dioecesis nostrae Wladislaviam convocandum duximus. Verum quia Clero in partibus Pomeraniae degenti, Wladislaviam venire propter distantiam loci non sine mo lestia eveniret: proinde omnes supranomina tos hortamur, ab eisque paterne requirimus, ac primo, secundo, et tertio, seu alias cano nice in virtute s. obedientiae et sub syno dalibus ac excommunicationis poenis manda mus, ut praemissis pro temporis opportunita te in ecclesiis veatris piis ad eam rem accommodatis exercitiis, Sobcoviam pro feria tertia post Dominicam infra Octavam Ascen sionis Domini, quae erit secunda Iunii, ad ecclesiam ibidem parochialem personaliter, non vero per Mandatarios (nisi legitima cau sa, quam probare quisque debebit, aliquis vestrum impeditus fuerit), in superpelliceis mundis, seu alias status sui habitu decenti conveniatis, ac ea quae ad maiorem Dei glo riam, fidei Catholicae augmentum, ac morum reformationem a nobis statuentur, corrigen tur et ordinabuntur, audire et exequi in cha ritate parati sitis. Ne vero huius Processus ignorantiam praetendere, aut suam inobe dientiam aliquis excusare possit: volumus, et sub praemissis poenis mandamus, ut praesen tes litteras nostras quiMbet alteri viciniri ecclesiae, scripta a tergo executaone, sine mora transmittat, et transmitti curet; ulti mus vero easdem ad Cancellarfam nostram deferat, In cuius rei fidem praesentes si