171 pro posse et conditione procuret. Et coeme-teria, quae hactenus neglectissima fuerunt, expurgari faciant. 13. Utrum aliqui adeo sint immemores sui, ut res ecclesiae vei pecuniam distra-hant, vel pro usu suo usurpent. Id enim si faciant, sacrilegium committunt. CONCLUSIO. Coronidis loco haec quoque Illustrissimo adiicere placuit. Quoniam multae ecclesiae sunt, quae propriis sunt destitutae pastori-bus, priusquam illae suos habeant Rectores, eas vicinioribus in commendam committi R-ndo D-no Officiali Gedanensi demandavit, ea tamen couditione, ut dimidia pars pro-ventuum Commendario cedat, altera vero di midia in fabricam et reparationem ecclesia-rum, vasorum, aliorumque ecclesiasticorum ornamentorum convertatur. De executione quoque Decretorum Con-cilii Tridentini super emissione professionis fidei omnes monuit, ut quicunque beneficiati, sive in titulum, sive in commendam non emi-serint professionem ildei, eandem profitean-tur; quod quidem in continenti, illi qui non fecerunt, eandem emiserunt. Omnibus item diligenter commendavit Rei-publicae necessitates Regnoque pericuia a vi-cinioribus hostibus imminentia, quateuus omni-potens et misericors Deus ex sua piissima benignitate, ea amovere, expeditionem quo-que Serenissimi Principis Wladislai prospe-rare dignetur, ad eamque intentionem Lita-nias ac supplicationes tleri indixit. SYNODUS DIOECESANA Anni 1620. PROCESSUS PRO SYNODO CELEBRMDA WLADISLAVIAE Paulus WoƂucki Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Wladislaviensis et Po-meraniae. Universis et singulis D-nis Abbatibus, Praepositiss, Decanis, Praelatis, Canonicis, Guardianis, Prioribus, Plebanis, Commendariis, Vicariis, Altaristis, locum te-nentibus, aliisque Presbyteris et Clericis qui-buscunque, quocunque nomine nuncupentur, tam Cathedralis Nostrae Wladislaviensis, quamCollegiataeCrusviciensis,Monasteriorum-que Conventualium et Parochialium Eccle-siarum per et intra Dioecesim Nostram Wla-dislaviensem, ubilibet constitutis, et illis qui de iure et consuetudine Synodo Dioecesanae interesse solent et debent, Salutem in Do-mino. Cum experientia ipsa didicerimus, non exiguam esse utilitatem Synodorum Dioecesa narum, in quibus illud maxime agitur, qua ratione puritas fidei Catholicae conservari, cultus divinus propagari, Clerique et populi mores corrupti reformari valeant, nec Nobis obscura fuerit earundem Synodorum necessi-tas, quippe cum non provincialibus tantum, sed generalibus etiam, praesertim ss. Con-cilii Tridentini Canonibus sit novissime de-cretum, ut eaedem Synodi, quoad fieri po-test, quam saepissime habeantur et convo-centur; statim illo ipso anno, quo Dei nutu et Apostolicae Sedis gratia ad huius Dioece-sis pastorale munus vocati sumus, saluberri-mis de Synodo habenda, tam ipsius ss. Con-cilii Tridentini, quam aliorum Oonciliorum iussis parere, quod est officium Hostrum, cu-pientes, Synodum Dioecesanam convocare