170 habere non possit, ea quae habent lacera aut incongrue facta, resarciri curent. Corpo-ralia, item purificatoria, Albas, Mappas, lin-teamina aliasque res sacras mundas et niti-das, Calices et patenas bene extersas ha-beant, eaque decenter conservent. Decima. Congregationes a Decanis suis Euralibus indictas non negligant, neque se ab eis absentent. Undecima. Indicta ab Ecclesia ieiunia et Vigilias omni cum diligentia ipsi observent, nec collationes largas praesumant sumere, ab aliisque quantum in eis est, observari faciant. Duodecima. Conversationes haereticorum hominum fugiant, nisi spes esset conversionis eorum ad fidem Catholicam, et inter illos ita vivant, nt videlicet illi qui ex adverso sunt vereantur, nihil habentes mali dicere de illis. Quoniam vero a quibusdam parochis quaesi-tum de sepulturis et baptismo haereticorum, quid in talibus casibus sit faciendum quando contingunt: responsum ab Illustrissimo, hae-reticis hominibus iuxta sacrorum Canonum decreta in eccleshs iam reconciliatis sepul-turam omnino denegandam: neque enim cui vivo communicare non licuit, fas esse ut mor-tuo communicemus. Circa sepulturas vero in coemeteriis prudentia utendum, ubi enim pau-ci essent haeretici, nec ulli motus timendi, etiam a tali sepultura arcendi, sin secus, se-cundum antiquam consuetudinem tolerandum. Ad Baptismum quod attinet, si infantem hae-retici baptisari contingat, patrini qui eum de fonte levent, Catholici erunt adhibendi: alias nonnisi in casu necessitatis. Decauis Ruralibus hanc Instructionem Reverendissimus adiungere voluit, 1. Decani Eurales plebanos parochialium vel earum Commendarios singulis quartuali-bus convocare curabunt, atque praemisso can-tato vel etiam lecto Saero de Spiritu Sancto, et adhortatiuncula aliqua facta, suam Con-gregationem Decanalem celebrare, in eaque de scandalis amovendis, ac de occurrentibus negotiis ecclesiasticis mutuo cum suo Deca-no conferre debebunt, et qui scandalosi re perti fuerint, erunt admonendi a Decano. Qui tamen maiora scandala patraverint, ad Offi-cium deferre tenebitur. 2.        Monebunt suos parochos serio, ut sin-gulis diebus Dominicis, itemque festis San-ctorum, Catechismum, rudimenta fidei et do-ctrinam christianam in se continentem, rudi populo proponant. 3.        Diligenter etiam attendent, an omnes Curati penes suas ecclesias parochiales re-sideant. 4.        Item videbunt, ne parochias ex mani-bus saecularium sine Investitura aut Com-menda Eeverendissimi Episcopi vel sui Offi-cialis accipiant, cum iurisdictionem et facul-tatem audiendae confessionis et aliorum Sa-cramentorum administrandorum sine his ha-bere non possint. 5.        Ut penes quamlibet ecclesiam libri ne-cessarii, videlicet Missale Eomanum, Gradu-ale, Antiphonarium, Psalterium, liber Agen-dorum, itemque Matriculae pro describendis baptisatis et Matrimonium contrahentibus babeantur. 6.        Monebunt item ut omnes Altaria por-tatilia lapidea, non fracta et non violata, ha-beant, et pro asservando Sanctissimo Eucha-ristiae Sacramento pixides, et tabernacula clausuras habentia. 7.        Item ut singulis annis Olea sacra re-novent, diligenter attendent. 8.        Inquirent utrum inter ipsos non repe-riantur aliqui apostatae, irregulares, excom-municati, aut aliunde propter facinora exclusi et proscripti. 9.        Videbunt num Eectores Scholarum in litteris qualitercunque versatos, morum item et vitae probitate praeditos habeant. 10.         Arcbidiaconorum aut certe aliorum Visitatorum, ex commissione Eeverendissimi deputatorum, visitationi num satisfecerint, examinabunt: utrum sui Decanatus parochi frequenter confiteantur, et num Confessario prudenti, pio et docto. 11. Discernere item inter lepram et le-pram: casus videlicet papales, episcopales, aliosque non reservatos num calieant. 12. Monebunt eosdem, ut decorem domus Dei diligant ornatumque ecclesiarum quilibet