16 xima Synodo, per suam Paternitatem cele-branda. Ad haec sub eisdem poenis subscriptis mandamus, quatinus hunc nostrum processum una cum quinterno huiusmodi ille, qui ultimo loco ipsum receperit, nobis salvum exhibeat et reportet. In cuius rei testimonium signe-tum nostrum, quo ad praesens, ubivis una cum Tabellionis subscriptione, praesentibus im-pressimus. Actum et datum Wladislaviae feria tertia ipso die Sanctae Katherinae, anno Domini 1477. [De Sacramentis]. Primo doceantur sacerdotes, quod in administratione omnium sacramentorum habeant inprimis intentionem saltem generalem, hoc est, faciendi quod facit Ecclesia in administratione huius sa-cramenti. Melius tamen est, si habet inten-tionem specialem circa unumquodque sacra-mentum, ut in baptismo baptisans intendat quod baptisandus mundetur a peccato in ani-ma. In consecratione Eukaristiae, ut intendat consecrationem facere; et si non potest ha-bere ita profundam et devotam quae atten-tio dicitur, saltem habeat intentionem actu vel habitu, sine qua non consecraret. In ex-trema unctione, ut emundetur anima a pec-catis venialibus et mortalibus oblitis; et sic in aliis omnibus sacramentis. Et hoc pro re-gula huiusmodi est, quod ad omnem sacra-mentorum dispensationem necessarium est habere intentionem in actu, hoc est tunc cum proferuntur verba, vel ad minus in habitu, ut, si sacerdos eundb ad ministrandum sacra-mentum, habeat propositum et intentionem hoc facere, quod sacramentum efficit. Et tunc enim confert rite sacramentum, etiam si in-tentionem in ipso actu conferendi non ba-beat, sed aMter non. [De baptismo etConfirmatione]. Se-cundo doceantur, quod verba essentiaiia bapti-smi, in quibus forma tradita est, debite expri-mant, scilicet: Ego te baptiso in nomine Patris et Filii et Spiritws Sancti, et videantur dili-genter Agendae, si Ma verba correcte habent. Item, quod cum antiquo crismate non bap-tisent, nisi in mortis articulo, alias talis sa-cerdos deponitur. Item informentur, quando sal ponunt in os pueri, quod non utantar illo sale ad benedieendum aquam diebus do minicis praeparatam, sed exorcisetur de novo. Item iniungatur sacerdotibus, quod frequen-ter in ambonibus praedicent et instruant ma-tronas formam baptismi. In casu quo infans non posset ad ecclesiam deportari, ut dicant ista verba: Ego te baptiso in nomine Patris, et tunc perfundat aqua caput pueri pro prima vice; dicat ulterius et Filii, et perfundat secundo; dicat iterum et Spiritus Saneti, et perfundat tertio, sicut et soli sacerdotes facere debent. Avisent tamen laicos et ma-tronas, ne nomen puero imponant 1). Interro-getur autem laicus aut matrona, qui sic pu-erum baptisant, diligenter a sacerdote, quid dixerit, aut quid fecerit; et si eum invenerit modo debito baptisasse, allato puero ad fores ecclesiae suppleatur per sacerdotem quod omissum est per laicum, scilicet pabulum salis et aurium linitio cum saliva, et per sacerdotem nomen puero imponatur. Exorci-smi tamen non dicantur, neque immerga-tur 2) puer. Si vero dubium est sub qua forma puer baptisatus fuerit, tunc sacerdos omnia faciat, et immergens dicat: Si tu non es baptisatus, ego te baptiso in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 3). Avisentur etiam sacerdotes, quod non plures quam ad maxi-mum tres patrinos, duas mulieres et unum virum si infans est foemina; si vero masculus, duos viros et unam foeminam [admittant], et hoc saepe nuntient populo in ambona, ne ita passim baptisent aut confirment homines, per hoc enim contrahitur spiritualis cognatio, quae impedit matrimonium contrahendum et dirimit iam contractum, et hoc in viginti casibus: inter levantem et levatum et filios levantis: levatum et coniugem levantis prius cognitam; parentes levati et coniugem levan-tis prius cognitam; levantem etparentes le-vati. Inter baptisatum et baptisantem; inter baptisatum et filios baptisantis; baptisatum et Coningem baptisantis prias cognitam; baptisa 1) Cfr. Synodum provine. m. 1270, apud Helcel, Starodawne prawa polsk. pomniki. T. I. p. 421. , 2) Vox immergatur documento ost, hae aetate baptis-mum per immersionem eollatum fuisse. Nihiiominus eadem synodus iubet laicos iastrui, ut baptismum conferant per infusionem. 3) Eadem leguntur in synodo proTine. a. 1279 et ia statutis arebiep. Nicolai TrÄ…ba a. 1420, tit. de bapt,