167 De inductione foeminarum haereticarum po6t puerpedum. Multae foeminae haereticae, occulto for-san quodam studio in religionem Catholicam, petunt se post puerperium in ecclesiam mo-re Catholicorum a parochis Catholicis indu-ci, an liceat? De nuptiis haereticorum cum Catholicis contrahendis. Plerumque in hac Dioecesi, imo et in aliis locis huius Regni, evenire solet, ma-trimonia a sponsis haereticis cum sponsa catholica et e contra contrahi, benedictio nemque a parochis Catholicis peti, an im-partienda? Super praemissis quatuor articulis quae-situm est a parochis, quid liceret? Respon-sum a R- mo: Omnia ista sacris Canonibus prohiberi, se tamen consulturum Sedem Apo-stolicam, ecquid ipsa pro reducendis erranti-bus ad viam salutis concederet. De absentibus, Ill-mus et R-mus D-nus nonnullos paro-chos a Convocatione praesenti sese absentan-tes, nec causas legitimas absentiae suae ad-ferentes, citandos et puniendos decrevit, id-que negotium R-ndo D-no Offlciali Gedanen-si commisit. XXIIII SYNODUS SOBCOVIENSIS PAULI WOŁUCKI, EPISCOPI, A. D. 1617. PROCESSUS CONVOCANDI CLERUM EX ARCHIDIACONATU POMERANIAE SOBCOVIAM, Die 9 Septembris 1617. Paulus Wołucki Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Wladislaviensis et Po-meraniae. Honorandis viris Ecclesiarum parochialium, per et intra Dioecesim Nostram Pomeraniae existentium, Plebanis, Commen-dariis, Vicariis, Mansionariis, Altaristis ac caeteris quibuscunque Presbyteris, Nobis in Christo dilectis, Salutem in Domino. Et sancta ac salutaria Ooncilii Tridentini decreta, et rationes Ecclesiae Eostrae id a Nobis ex-poscunt, ut pro Pastorali Nostra solicitudine ac offlcio, non tantum saluti animarum de grege Domini pretio Sanguinis eius redem-ptarum consulamus: verum et eorum qui ipsis praefecti partem solicitudinis Nostrae epi-scopalis sustinent, quique vitae innocentia ac officiis christianae pietatis aliis praelucere, verbi salutaris pabulo caeteros pascere de-bent, perinde invigilemus: proindeque visita-tionis susceptae munus per Arehidiaconum Pomeraniae sumus aggressi. Cum autem in ea multa reformanda, multa in meliorem sta