166 correctione corrigantur, scandala amovean-tur, officia vero divina in ecclesiis rite et debito ordine peragantur. Et ibidem in con-tinenti, monuit R. D. Archidiaconum et De-canos rurales, ut nulla habita ratione favoris, amoris vel odii, ea omnia quae tam in per-sonis ecclesiasticis, quam in ipsis ecclesiis censerent esse reformanda, libere exponant et referant. Ut autem baec tanto diligentius expediantur, nomina et cognomina omnium sacerdotum, qui ad buiusmodi convocatio-nem pertinebant, legi mandavit. Tandem Oonstitutiones infrascriptas sancivit. Indultum celebrctndi. Cum pleraeque ecclesiae in Pomerania reperiantur, de quarum consecratione non constat, imo etiam in quibusdam titulus Pa-troni ignoratur; R-mus D. indultum generale Missas in dictis ecclesiis, iuxta praescriptum Missalis Romani, cum debitis coerimoniis et requisitis ad eas rite peragendas celebrandi, Sacramentaque ecclesiastica administrandi, quoad ecclesiae huiusmodi consecratae fue-rint, in forma consueta concessit et impertivit. De portatilibus comparandis. Ut altaria portatilia in omnibus templis habeantur, lapides pro iis parandis idoneos quantocius Gedani coemendos et consecran-dos, Officialique Gedanensi, ut eosdem per parochias distribuat, consignandos decrevit, et in eam rem pecuniam D. Offlciali nume-rari iussit. De indtitutionibas. Quoniam ecclesiis tum rectius consulitur, cum a propriis Eectoribus gubernantur, mo-nuit serio omnes et singulos presbyteros, ut ad ecclesias quas nomine Oommendae obti-nent, se sine mora institui et investiri curent, Epistolamque Pastoraiem constitutionibus sy-nodalibus Provinciae Gnesnensis insertam et a S. Sede Apostolica approbatam, ac alios li-bros parocbis necessarios habere, et eos di-ligenter legere studeant, quo officia muneri suo incumbentia debite exercere valeani De abusibus tollendis. Abusu quodam multis in ecclesiis huius Dioecesis inolevit Evangelia diebus Domini-cis non ex praescripto Missalis Romani, sed pro more et consuetudine Grermanorum ex ambona pronunciari, infantes tam Catholico-rum quam haereticorum non in templis sed in domibus privatis sine ulla necessitate ba-ptisari, nuptiasque benedici. Yolens itaque R-mus abusus huiusmodi tollere, statuit, ut Evangelia huiusmodi nonnisi iuxta praesen-tem usum et ordinem Sanctae Romanae Ec-clesiae legantur, baptismique Sacramentum in templis, nisi adsit causa legitima, confe-ratur, et nuptiae sine facultate ab Officio Ordinario in scriptis obtenta, in domibus pri-vatis nullo modo benedicantur, Sponsique ne sibi ante benedictionem huiusmodi cohabi-tent, moneantur. De cultu divino. Ut rudis et agrestis populus ad devotio-nem incitamentum habeat, curabunt omnes parochi in ecclesiis suis unum Noeturnum Matutinarum precum cum tribus Lectionibus et Oratione diebus festis Beatae Mariae Yir-gmis, Apostolorum, et aliis ad populum ce-lebribus, nec non diebus singulis Dominicis, tum et Vesperas decantare, Missas celebra-re, praeceptumque Ecclesiae de iis devote audiendis populo diligenter explicare. Decani item rurales descriptum numerum ecclesiarum et sacerdotum sibi subiectorum habeant, Congregationesque suas rurales ad minus bis in anno celebrent, et parochos officii sui commoneant, administrationemque Sacramentorum edoceant. Tum Extremae Unctionis Oleum, quo aegrotis sit impartien-dum, informent. De sepulturis haereticorum. An sint humandi homines haeretici in coemeteriis, concionibus catholicis adhibitis, quod plerumque expetunt? De patrinis haereticis, An admittendi sint in patrinos homines haeretici?