SYNODUS DIOECESANA PRO ARCHIDIACONATU POMERANIAE Anno Domini 1614 celebrata. PROCESSUS CONVOCANDI CLERUM POMERANIAE SOBCOVIAM Laurentius Gembieki, Dei et Aposto-licae Sedis gratia Episcopus Wladi-slaviensis et Pomeraniae, Honorandis viris ecclesiarum parochialiutn, per et intra Dioecesim Nostram Pomeraniae existenfcium, Plebanis, Commendariis, Vieariis, Mansiona-riis, Altaristis ac caeteris quibusvis Presby-teris et Clericis, Nobis in Christo dilectis, Salutem in Domino. Cum id muneris Nostri ratio a Nobis requirat, ut pro virili omnium eorum, qni Nobis commissi sunt, saluti con-sulamus et ad veram pietatem colendam, pa-storali cura, viam omnibus muniamus, et si quae de suo curriculo bactenus deflexerunt, aut negligentia collapsa sunt, in pristinam formam erigamus, atque in ordinem repona-mus: propterea induximus in animum hoc tem-pore ecclesias in Dioecesi Nostra, quas com-mode poterimus, solicite lustrare et salutari visitationis remedio abusus tollere ac in cur-su hoc vitae christianae laudabiliter peragen-dae confirmare, prout ex litteris Nostris eo nomine editis, fusius cognoscere potestis. Quapropter vobis quoque universis et singu-lis denunciamus: Nos circa finem mensis Se-ptembris Sobcoviam esse venturos, ac de sta-tu vestro ecclesiarumque vestrarum esse co-gnituros. Et licet id per Archidiaconorum Nostrorum visitationem Nobis antea sit de-claratum: tamen cum intersit inquirere, qua diligentia omnia decreta in visitatione san-cita serventur, et ad eifectum deducantur: mandamus Vobis in virtute s. obedientiae, ut pro die secunda Octobris Sobcoviae compa-reatis rationem reddituri de omnibus, quae-cunque a vobis requisita fuerint. In quorum fidem praesentes sigillo Nostro communiri mandavimus. Datum Wladislaviae, die nona Septembris, Anno Domini Millesimo Sexcen-tesimo Decimo Quarto. Actum Soictmae ilie 2-a OctoMs. Ill-mus et R-mus in Christo Pater D. Laurentius Gembicki Dei et Apostolicae Se-dis gratia Episcopus Wladislaviensis et Po-meraniae etc. volens cognoscere quis sit sta-tus ecclesiarum in Pomerania existentium, Clerum universum, praecipue vero parochos seu rectores ecclesiarum earundem Sobco-viam, litteris eo nomine e Cancellaria Suae R-mae Dominationis paulo ante editis con-vocavit, ipsisque in ecclesia parochiali Sob-coviensi die bodierna comparentibus in su-perpelliceis, invocato Numinis Divini auxilio, Missaque ac antiphona de S. Spiritu prae-missis, adventus sui ac convocationis huius-modi causas exposuit, nimirum ut ea quae ex visitationibus dictarum ecclesiarum per Ar-chidiaconos factis cognovit, quae digna sunt