164 eum, etiamsi vellet, nulla ratione laudatam contributionem dependere, summamque ex monasterio suo provenientem, nisi elocatis aliquibus bonis ad extenuationem summae, extradere minime posse; petitumque ut id auctoritate nostra, tanquam Loci Ordinarii, accedente, facere liceret: Nos, considerantes gravissimas afilictae patriae necessitates, con-sensum nostrum dandum et concedendum, id-que sub ratihabitione Sedis Apost., duxi-mus, uti quidem praesentibus litteris nostris, ita ut praedictus D. Abbas Olivensis, habito prius cum suo conventu Consilio, bona aliqua, non ultra quam ad novennium, ad extenua-tionem summae. absque detrimento et incom-modo dicti monasterii, quin imo cum utilitate et melioratione eiusdem, viro alicui probo, bonae fidei et possessionato, et qui post ex-pirationem annorum praefatorum ea bona sine molestia et citra iniuriam Conventus integre reddat et restituat, locare possit et valeat, damus et concedimus, ea tamen conditione, ut in posterum eiusmodi locatio, quae alie-nationem bonorum sapit, nullo oneroso titulo fiat, praesenti scripto nostro cavemus. Quod autem bonis monasterii ad praefatos annos locandis melius consulatur, elocationem et contractum ex utraque parte, tam locatoris quam locantis initum, confirmatione nostra de novo confirmandum exhiberi nobis volumus. Datum Wladislaviae 29 Maii 1613. Laurentius Gembicki, ect. Significamus etc. expositum nobis esse nomine Adm. R. D. Davidis Konarski, abbatis Olvensis, ipsum D. Abbatem et alios, nempe Pelpli-nensem et Coronoviensem, ob contributiones graves et onerosas, hactenus in subsidium Regni extraditas, annuam pensionem pro alendis certis personis, ministerio divino ad-iungendis dari solitam et consuetam, persol-vere nullo modo posse, petitumque quatenus illius monasterii ad magnam inopiam redacti, rationem habere, eumque et alios a pensionis per triennium memoratae solutione liberum facere dignaremur. Nos contributionum prio-rum, et maxime modernae ab Ul-mo D. Ar-chiep-po Grnesn. etc. et reliquis Ill-mis DD. Ep-pis, consensu etiam Ill-mi D. Nuntii mo-derni Apost. ad id accedente, et in praesenti Congregatione nostra Wladislaviensi collau-datae, condignam rationem habentes, ipsum R. D. Abbatem ac alios eorumque Conven-tus a solutione praedictae pensionis per bien-nium, videlicet pro anno praesenti 1613, vel potius partis anni illius retentae et non ex-traditae, et pro anno proxime sequenti, vi-delicet 1614 tantum, auctoritate nostra et VV. Fratrum nostrorum ecclesiae cathedra-lis Wladislavien. consensu, totiusque cleri in Congregatione praesenti congregati placito, liberum ac liberos et immunes facimus, ita tamen, ut elapsis praedictis duobus annis, solito more sine difficultate et molestia ean-dem dent, et tradant, non obstante praesenti scripto nostro. Datum Wladislaviae, die 29 Maii a. 1613.