162 salutaria Matris Ecclesiae monita, eiusque Summorum Antistitum pia praecepta, et ra-tiones necessitatesque praesentis temporis, a Nobis sedulo exposcunt, ut pro Nostro pa-storali ofrlcio et solicitudine, ad ea quae in Ecclesia Dei et Clero emendanda et corri-genda, ac cultum divinum propagandum, et religionem Catholicam stabiliendam utilia, quaeque ad ordinis ecclesiastici rationes tu-endas, apta et necessaria videbuntur, statu-enda, observata antiqua consuetudine, Syno-dum Dioecesanam indiceremus. Cum vero iam gravissimis Reipublicae negotiis et curis, quibus bactenus distenti fuimus, nonnihil so-luti essemus, id Nobis primo quoque tempore faciendum duximus, Synodumque pro 22 Maii in Cathedrali Nostra ecclesia Wladislaviensi indicendam decrevimus, prout tenore prae-sentium in Dei nomine indicimus, decernimus, et innotescimus. Hortamur itaque Vos univer-sos et singulos, supranominatos, ab eisque pa-terne requirimus, ac primo, secundo et tertio, seu alias canonice, in virtute s. obedientiae, et sub synodalibus ac excommunicationis poenis, ac censuris ecclesiasticis mandaraus, ac praeei-pimus, ut praemissis pro opportunitate tempo-ris in ecclesiis Vestris piis et singularibus, ac ad eam rem accommodatis extraordinariis exercitiis, et orationibus, Wladislaviam pro praedicta 22 mensis Maii summo die ad eccle-siam Nostram Wladislaviensem Cathedralem personaliter, non vero per Mandatarios, nisi legitima causa, quam probare quisque debe-bit, impediti fueritis, seu aliquis Vestrum impeditus fuerit, in superpelliceis mundis, seu alias status et ordinis sui habitu decenti conveniatis, ac ea, quae communicato mutuo Fraternitatum vestrarum consilio, ad maio-rem Dei gloriam, fidei Catholicae Romanae incrementum, et Fraternitatum Vestrarum sa-lutem, a Nobis statuentur, corrigentur, et ordi-nabuntur, audire et exequi in charitate parati sitis. Ne vero huius Nostri processus igno-rantiam praetendere, aut suam inobedientiam aliquis excusare possit, volumns, et sub prae-missis poenis mandamus, ut praesentes litte-ras Nostras quilibet alteri viciniori ecclesiae, scripta a tergo iuxta morem debita execu-tione, sine mora transittat, aut transmitti faeiat; ultimus vero easdem ad Cancella-riam Nostram deferat. In cuius etc. Varsa-viae, die 13 Aprilis an. 1612. Albertus Tylicki, Suae Ill. Cels. Actorum Curiae Notar. Die 19 Maii Ill-mus et R-mus D. Lau-rentius Gembicki Dei gratia Episcopus Wla-dislaviensis et Pomeraniae Regni Poloniae Supremus Cancellarius, Varsavia pro Synodo celebranda Wladislaviam discessit, ac Wla-dislaviam die 21 eiusdem venit, postera die Synodum, Praelatis et Canonicis Cleroque ipsum ad ecclesiam Cathedralem Wladisla-viensem in superpelliceis deducentem, so-lemniter ac feliciter celebravit. Constitutiones in praefata Synodo promulgatas nullibi inveni, extat tamen: Proce66u6 pro eolligenda Contributione in supradicta Synodo editus. Laurentius Gembicki, Dei gratia Episco-pus Wladislaviensis et Pomeraniae, Regni Poloniae Supremus Cancellarius. Reverendis et Venerabilibus ac Hono-randis viris, Plebanis, Commendariis, Alta-ristis, Praebendariis, caeterisque quibuscun-que Presbyteris, et Clericis in Wladislaviensi, Crusvicensi, Bidgostiensi Decanatibus con-stitutis, Fratribus in Christo carissimis, Sa-lutem in Domino. Noveritis quia de consensu VV. Fratrum nostrorum tam Cathedralis quam Collegiatae nostrarum ecclesiarum to-tiusque Cleri, pro Dioecesana Synodo per Nos indicta Wladislaviae congregati, placi-to, pro Reipublicae istius maximis et arduis necessitatibus CQntributionem duplam, adin-star in ultima Synodo Petricoviensi, praesi-dente olim piae memoriae Ill-mo et R-mo D-no Rernardo Maciejowski, scilicet anno 1607 Petricoviae celebrata, decisae, consti-tuimus et decrevimus. Ad quam quidem col-ligendam R-mum Ralthasarum Miaskowski Archidiaconum Pomeraniae, Collectorem ge-neralem, et quo ea contributio fidelius et absque cuiusvis iniuria extradatur, Taxato-res proventuum Succollectores in dictis De-canatibus elegimus et depntavimus, videlicet