161 diaconatus Ordinem, nec eos qui iam cum eodem titulo Subdiaconi sunt, ad ulteriores gradus admittemus, nisi qui prius in manibus nostris corporale praestiterit iuramentum, se non deserturum provisionem suam, prius-quam a nobis eius rei in scriptis facultutem obtineat. Nemo ex sacerdotibus domi suae caupo-nam instituere, et neque cerevisiam, neque vinum, aut crematum, aliosve quosvis ine-briantes potus propinare praesumat, sub poe-nis arbitrariis. Nemo sacerdotum sub eodem tecto mu-lieres secum habitare faciat, multo minus con-cubinas, aut alias foeminas suspectas, aut eas cum quibus antea consuevissent, in domo aut extra detinere, aut cum eis ullam consue-tudinem habere audeat: alioquin qui secus fe-cerit, canonicae subiacebit ultioni. Paschatis tempore quo sacerdotes suarum ecclesiarum fidelibus cibos benedicere asso-lent, propter discessus suos ab ecclesiis Di-vina, et Ecclesiastica officia intermitti, et enormia scandala oriri inde contingit; ut igi-tur celerius huiusmodi benedictiones expe-diant, in quolibet pago, aut civitate, ubi pa-rochialis ecclesia sita est, e pluribus villis, domibus, et locis ad unum locum huiusmodi esculenta comportari faciant, non vero per singulas villas, et domos discurrant. Reprehensione digna consuetudo apud Clerum Dioecesis huius invaluit, ut quoties in aliqua ecclesia aut Dedicationis anni-versarium, aut indulgentiarum aliqua publi-catio, aut etiam nundinae annuae celebran-tur, vicinarum ecclesiarum sacerdotes, re-lictis propriis ecclesiis, acceptisque ex eis calicibus, et sacris vestibus, ad illam unam confluant; id amodo ne fiat, interdicimus. Mulieres fornicariae post partum non introducantur a sacerdotibus in ecclesiam, ne crimen earum approbetur. De Iudicibus Delegatis. Inhaerentes Decreto s. Concilii Trident. Sess. 25, c. 10, de Iudicibus delegatis ad causas a S. Sede Apostolica committendas, quatuor personas ad huiusmodi negotium ido-neas deputavimus, videlicet R-ndos D-nos Ioannem Albertum Grochowicki, J. U. D. Praepositum, Balthasarem Miaskowski J. U. D. Archidiaconum Pomeraniae, Franciscum Lipski Cantorem, Matthiam Karski Cancel-larium ecclesiae nostrae Cathedralis Wla-dislaviensis. IN SYNODO DIOECESANA Anno 1612. Processus intimationis SYNODI DIOECESANAE. Laurentius Gembicki Dei gratia Epi-scopus Wladislaviensis et Pomera-niae. Reverendis, Venerabilibus et Honorandis viris, DomMs Abbatibus, Prae-positis, Decanis, Arehidiaconis, Scholasticig, Cantoribus, Custodibus, Canonicis; Guardia-nis, Prioribus, Plebanis, Commendariis, Vi cariis, Capellanis, Altaristis, Praebendariis, caeterisque Presbyteris, ac quibuscunque Cle-ricis, tam Cathedralis Nostrae, quam Colle-giatae Parochialiumque ecclesiarum, per et intra Dioecesim Nostram Wiadislaviensem ubilibet constitutis, fratribus in Christo ca-rissimis, Salutem in Domino. lt sancta ac