160 sentium adscribentur. Neque illud praeter-mittetur: quotnam denuntiationes, et quibus diebus festivis faetae praeeesserint, aut si super iisdem denuntiationibus per nos dispen-satum fuerit. Tertius vero liber sit matricula excommunicatorum, nempe quo die, quis, ad cuius instantiam, quare, et per quem publi-catus fuerit in excommunicationem incidisse. Omnes autem libri isti non per alium quam per sacerdotem Sacramenta buiusmodi, ad-ministrantem, et excommunicatos publican-tem distincte describantur, eosque parochus diligenter apud se custodiat; quodsi ab illa quam obtinet ecclesia, alio transferri debe-ret, antequam migret, libros illos successori relinquere, et tradere teneatur. De reformatione Cleri et quibusdam abusibus tollendis. Peregrini, vagique sacerdotes, vel ignoti, tam saeculares, quam Eegulares, sive illi ex nostra, sive ex aliena Dioecesi, absque di-missoriis seu commendatitiis literis veniant, cum plerumque tales scandalosi, excommuni-cati, suspensi, aliisque censuris innodati, ac metu poenarum aliunde profugi esse soleant, ne per parochos, Commendarios, aut Vica-rios ecclesiarum ad divina peragenda, Mis-saeve celebrationem admittantur, alioquin admittentes gravi poena, pro arbitrio nostro, sciant se puniendos. Iidem ne sese in vacantium Ecclesiarum regimen ingerere, neve Beneflcia ecclesia-stica, aut provisiones aliquas, de manibus laieorum, sine nostro, Officialiumve nostrorum scitu, aeceptare praesumant. Quoniam in hac Dioecesi frequens ma-lum invaluit, ut patroni saeculares a multo tempore eeclesiarum fundos, et proventus ipsi usurpantes, levi interea mercede quales-cunque sacerdotes, qttibus hactenus huius-modi ecclesiae per Orlciales facile commen-dabantur ad Saeramenta ministranda, et divina, etc. ecclesiastipaque offtcia peragenda condueant, non sine magna salutis animarum Christi fldelium, et bonorum ac proventuum ecclesiae iactura, statuimus, ut amodo non-oisi iustiis ex causis Commendae actu presby teris, de vita et conversatione probatis, ac prius de iis omnibus quae in parocho requi-runtur, diligenter examinatis idoneisque re-pertis, non ultra quam ad semestre pro prima vice concedantur. Si vero necessitas eccle-siae extorserit, tunc ad trimestre praedictae Commendae, et non ultra prorogentur. Com-mendarii vero circa Commendarum accepta-tionem non solum professionem fidei, verum etiam iuramentum idem, quod a parochis circa institutiones praestari consuevit, prae-stare teneantur. Interim vero ante expirationem Com-mendarum suarum patronos de praesentandis personis ad instituendum idoneis solicitare crebro sint adstricti. Parochorum aliqui conqueruntur, quod sa-cerdotes ad titulos Vicariatuum et provisio-nes eorum ordinati, provisiones suas et Vi-cariatuum loca, absque iusta, legitimaque causa, sine scitu, et voluntate ipsorum et sine licentia nostra deserant, licentioseque contra sacros Canones vagentur, atque ad alias dif-fugiant ecclesias, seu Dioeceses; statuimus itaque, ne id amodo quisquam facere prae-sumat, sub poenis arbitrariis. Verum quoties aliquis Vicariorum locum Vicariatus, sui ex rationabili causa deserere voluerit; id primum nobis, et Officio nostro Ordinario significare, et a nobis facultatem obtinere sit adstrictus. Eum vero qui contra fecerit, licebit parocho, cuius provisionem seu Vicariatum deseruit, non tantum personali eitatione, verum etiam per publicum edictum, cum assignatione ter-mini competentis, ab aliquo Officialium no-strorum emanatum, ad valvas ecclesiae ab eo desertatae citare, et usque ad definitivam sententiam finalemque eius executionem, pro-cessum iuris formare contra absentem. Qui si a contumacia desistere, ac se Officio no-stro praesentare, aut ad ecclesiam a se de-sertam redire non curaverit, offeretur nobis in scriptis cum sigillo Judicis excommunica-tionis contra ipsum lata sententia, ut explo-rato, ad quam Dioecesim confugerit, illic eum per Ordinarium loci puniri curemus. Ut autem Oiericis divagationis huiusmodi, et transfugii praecludatur via, nemmem ad titulum dieto-rum Vieariatuum in posterum ad sacrum Sub