15 rum ecclesiarum ostiatim farinam super obla-tas, sicut soliti sunt facere, miserabiliter mendicare, sed quod eam per se tribuant et procurent, si devotio alicuius de parochia abundanter non affuerit, qui id per se faceret et donaret. Et similiter censemus et de sale consecrando, dominicis diebus faciendo. Item. Statuimus ut in catechizandos par-vulos et quoslibet baptisandos sal specialiter consecretur, et non utantur illo sale per se prius eirca aquae consecrationem consecrato ad alium effectum. Illud tamen quomodo consecretur, et fiant diversi exorcismi huius et illius, edocet liber Agendarum... STATUTA DIOECESANA SBIGNEI EPISCOPI          Anno Paulus Sulislai de Lyczki, in Decretis Licentiatus, Archidiaconus Wladislavien-is, nec non Plocensis, Lanciciensis etc. ecclesiarum Canonicus, honorabilibus et di-scretis viris, dominis parochialium ecclesia-rum rectoribus, commendariis seu loca tenen-tibus eorundem per et infra decanatus rurales, videlicet Brestensem, Raczanszensem et Bid-gostiensem Wladislaviensis dioecesis consti-tutis, salutem et fraternam in Domino cha-ritatem. Quia nuper a R-mo in Christo Patre et Domino Domino Sbigneo, Dei gratia epi-scopo Wladislaviensi, recepimus nonnullos articulos seu avisamenta pro informatione populi, clero potissime curam animarum ha-bente circa administrationem et contracta-tionem sacramentorum ecclesiasticorum multa tttilia et pernectssaria; quae idcirco volentes ad vestram et cuiuslibet vestrum notitiam et plenam scientiam deducere, Ms nostris litteris, in hoc quinterno conscripta, duximus alli-ganda et ad vos dirigenda, prout cum prae-sentibus coUigata dirigimus, mandantes in virtute sanctae obedientiae et sub exeommu-nicationis poena praecipientes vobis et ve-strum cuilibet, quatinus mox et in continenti visis praesentibus huiusmodi capitula seu ar-ticulos, absque laesione qnalibet ex dicto quinterno transscribatis seu transscribi facia-tis, et deinde sine mora ad aHos vieinos re 1477. ctores, seu ecclesias, facta primitus in nne dicti quinterni cuiuslibet, ut moris est, sub-scriptione, transmittatis et dirigatis, ipsaque sic conscripta de caetero una cum provin-cialibus et synodalibus statutis apud vestras ecclesias habeatis et teneatis, ut iuxta et secundum eorundem formam, ordinem et te-norem, quem saepe et saepius relegatis, rite et decenter vivere, ac vos et vestros subdi-tos parochianos regere, nosque de illis, in et circa visitationem ecclesiarum vestrarum, cui etiam captato [tempore], dante Domino, intendemus tociens quociens opportunum fue-rit, etiam sub poenis in eisdem statutis adie-ctis, informare possitis, valeatis et debeatis. Et nihOominus, iam pro nostra maiori certi-ficatione et vestra diligentia, vobis et cuilibet vestrum sub antedictis excommunicationis et in eisdem statutis contentis poenis iniungi-mus, praecipimus et mandamus, quatinus qui-libet vestrum, coniunctim vel divisim, videli-cet solus aut cum socio vel sociis, viciniori-bus rectoribus, tempore opportuno se offe-rente, infra hinc et festum Paschae proxime futurum, coram nobis Wladislaviae persona-liter cum huiusmodi artieulis seu capitulis sic conscriptis compareat, et se repraesefttet, ut de his et aliis circa personas et statum eccle-siarum inquisitis, plenius referre possimus ei-dem R-mo Domino nostro Poatifiei ia pro