153 viae celebrandam decreverit: idcirco nos ad ea etiam omnia primum nobiscum consultius indaganda, et communibus consiliis pro ple-niori omnium informatione conferenda, Dioe-cesis nostrae praeviam Synodum in ecclesia nostra Catbedrali Wladislaviensi celebrandam, eamque ad decimam septimam mensis Se-ptembris proxime instantis diem indicendam esse decrevimus, prout tenore praesentium in Dei nomine indicimus, decernimus, et innote-scimus, atque vos universos et singulos su-pranominatos paterne monemus, requirimus, vobisque primo, secundo, et tertio, seu alias canonice, in virtute sanctae obedientiae, et sub synodalibus, ac in subsidium sub excom-municationis poenis, aliisque censuris eccle-siasticis mandamus, et praecipimus, ut prae-dicta decima septima mensis Septembris die summo mane in ecclesia nostra Cathedrali Wladislaviensipersonaliter, non vero per Man-datarios, nisi legitima causa, quam probare quisque debebit, impediti fueritis, aut quis quam vestrum impeditus fuerit, in superpel-liceis mundis seu alias status et Ordinis sui habitu decenti conveniatis, et Synodum no-biscum celebretis, et peragatis. Ne autem quispiam praesentis Processus et mandati nostri ignorantiam praetendere, et suam ob id absentiam excusare possit, volu-mus, et sub eisdem quibus supra poenis di-stricte praecipimus, ut praesentes literas no-stras, seu earum verum transsumptum quOi-bet ad aliam sibi viciniorem ecclesiam sine ulla mora, etretardatione transferri, seu trans-mitti curet, ultimus vero easdem nobis seu alicui Offieiali nostro repraesentet. In quo-rum fidem, praesentibus manu Notarii nostri subscriptis sigillum, nostrum subimprimi man-davimus. Datum Wladislaviae in Arce nostra die septima mensis Augusti, anno Domini millesimo sexcentesimo septimo. Sebastianus Rostkovius Curiae Suae Ill-mae et R-mae Celsitudinis Loci Ordinarii Notarius mp. SYNODUS DIOECESANA WLADISLAVIENSIS A. 1607 die 17 Septembris celebrata. Reverenaissimo D, Alberto BaranowsKi D. G. Episcop Wladislaviensi et Pomeraniae. CONSTITUTIONES SYNODI. De professione fidei. Cum aliqui ex Clero in hac praesenti Synodo reperti sint, qui professionem fidei, ad quam tenebantur, nondum emi-serant: statuimus, ut ab Archidiaconis, Viea-riis item foraneis, et Decanis Ruralibus di-ligens fiat inquisitio de executione Decreti Ooncilii Trident super emissione professionis fidei, ut quicunque beneflciati reperti fuerint professionem fidei nondum emisisse, teneantur illam iuxta tenorem verborum, et formam Concilii traditam quamprimum in manibus suorum Decanorum Ruralium emittere. Si militer et Scholarum Magistri seu Rectores, item in manibus suorum Parochorum, seu Re-ctorum ecclesiarum facere sint adstricti, nec aliter ad docendos pueros, seu ad munus re-gendarum Scholarum admittantur. Nec solum beneficiati perpetui, sed etiam Commendarii ad tempus constituti, cum ii lo-cum Curatorum teneant, itemque Vicarii quam-vis amovibiles, qui ad provisionem Parocho-rum, atque ad societatem curae pastoralis assumentur, teneantur circa Commenda-rum, seu provisionum suarum acceptationem, praescriptam fidei professionem emittere. Ac praeterea Commendarii iuramentum circa