14 generalis cum consueta deprecatione, quae dicitur Misereatur vestri Deus} etc. Et as-pergentur aqua benedicta. Nam ex huiusmodi pronuntiatione infirmus eompungitur, et in-docti diseunt qui 1) ignorant. Item. Volumus et mandamus, ut iuxta sta-tutum provinciale nuper editum 2), infirmus seu quilibet in agone positus, nisi necessitas legitima praepediat, propter quod id fieri non debeat merito vel non possit, in quo con-scientiam uniuscuiusque rectoris oneramus, pri-mum quilibet infirmus peccata sua omnia con-fiteatur una vice, deinde seeunda quando sibi videbitur expedire competentiori tempore, et tunc Viaticum primo percipiat. Ita quod ae-cidiosus ille mos omnino aboleatur, quo simul et semel soliti sunt nonnulli eonfessionis et communionis sacramenta infirmantibus mini-strare, quod praecipue volumus intelligi de illis, qui semel tantum in anno vix confitentur. Item. Statuimus, quod clerici sicut clerici re et nomine atque vita, debent differre et distare a laicis, sic etiam differant et habitu. Et quoniam nonnulli, iam in sensum dati re-probum, per omnia laicorum moribus et ha-bitibus se conformant, vestes ad exemplar laicorum sibi sartiri tunicas et pallia facientes, sic quod dictum propheticum verificari iam videtur ad literam, vel 3) sicut populus sic sacerdos *). Ideo prohibemus tunicas, quae dicuntur in vulgari nomine Kassanijcze, omni-bus et singulis deferre presbyteris et clericis in sacris constitutis, et in minoribus etiam; alias ab archidiaconis deprehensi vel delati, eisdem spolientur, et distributae in usus pau-perum convertantur. Nec omnino plebani, cle-ricos sive ministros ecclesiarum talibus in 1) Forte quod. 2) In constitutionibus provinc. a. 1420 lib. V tit. de poenit. et remiss. Nicolai Traba, haec habemus: Quia ple-rumque infirmus sua confiteri peccata propter multorum praesentiam erubescit; id a sacerdotibus districtissime sua-demus observari, ut prius familiariter et secrete audiant con-fessionem ipsius, si mortis periculum non obsistat, et postea ei conferant cum devotione eucaristiam salutarem. Decretum hoc synodi provineialis, differt a praecepto dato in sy-nodo Wlad. Quum synodi provincialos, quantum scimus, celebratae sint aa. 1421, 1422, 1423, 1425, earumque con-stitutiones deperditae sint, indicari nequit, quam synodum provincialem secuta sit synodns dioecesana Wlad. in prae-cepto isto ferendo. 3) i. e. videlicet. — 4) Isai. XXIV. 2. dutos habitibus,adstare altaribus velinter cle-ricos in ecclesiis patiantur. Item. Cum secundum canones et rei exi-stentiam 1) haec sacramenta quinque, videli-cet baptismus, sacra eucharistia, confirmatio, poenitentia e.t extrema unctio, sunt necessita-tis sacramenta, maxime in adultis et utentibus ratione, duoque horum ultima, scilicet con-flrmatio et unctio, in extremis levipendantur nimium et heu propter ignorantiam et desi-diam praesidentium contemnantur in pericu-lum animarum: hortamur et praecipimus, ut crebro ad horum susceptionem sacramentorum populus per plebanos et eorum opitulatores moneatur et hortetur, quorum contemptus exitialis iudicatur a canonibus et damnosus. Item. Indempnitati ministrorum ecclesia-rum, tam vicariorum quam etiam clericorum in minoribus existentium, qui in colligendis decimis suorum stipendiorum solent damna incurrere, ex tempore subvenire et occurrere cupientes; ut quia hactenus mutatio ministro-rum eorumdem fiebat a festo S. Jacobi Apo-stoli: statuimus, quatinus fiat de caetero a fe-sto Sfs. Petri et Pauli, ut interea de loca-tione, quam de collectione decimarum sui sti-pendii, et aliis possint providere opportune. Item. Quia sacris litteris et traditionibus SS. Patrum accepimus, tenetque fides catholi-ca firmissime, nullatenus dubitans, quod trans-lato pane frumenti in verum Corpus Christi et vino in Sanguinem sacratissimum, tamdiu sunt illarum rerum veritates, quamdiu sapor manet specierum conversarum; experientia autem sensibili liquido cognoscitur, ultra diem octavum ad maximum saporem in illis rebus non manere: ideo in perpetuum valituro hoc statuto, sub obtestatione divini iudicii sanci-mus et decernimus, semper de octavo die in octavum sacramenta renovare, mandantes, ut recentes et novae oblatae sive offerenda pi-stari debeant per ministros, reprobantes illum modum servatum hactenus, qui a quibusdam male observabatur, quod infra mensem dice-bant ipsa Sacramenta innovanda. Adiicien-tes, quod plebani non permittant in dedecus tanti sancti mysterii dignitatis ministros sua 1) potius exigentiam.