XVIII XVIII ACTA, PROCESSUS ET DECRETA CONGREGATIONIS ARCHIDIACONATUS POMERANIAE quam Ill-mus ac R-mus in Christo PATER AC DOMINUS DOMINUS HIERONYMUS COMES A R0ZDRAƻOW DEI GRATIA EPISCOPUS WLADISL. ET POMERANIAE Etc. IN ECCLESU PAROCHULI SOBCOVIENSI Anno Domini 1598, feria quinta post festum Mariae Magdalenae, iuxta indictionis suae per modum processus factas Iiteras, celebravit. Indictio autem seu procesuds est talis: Hieronymus Oomes a Rozdrazow Dei et Apostolicae Sedis gratia Wladisla-viensis et Pomeraniae Episcopus etc. Universis et singulis Decanis Ruralibus, Ple-banis, Commendariis, Vicariis, aliisque Pre-sbyteris et Clericis, quibuscunque et quocun-que nomine censeantur, per et infra univer-sum ArcMdiaconatum Pomeraniae ubilibet constitutis,salutem in Domino. Noveritis quod nos ea, quae non solum ad fidei Catholicae integritatem et unitatem conservandam cul-tusque divini propagationem spectant et per-tinent, observare et manu tenere, verum et quae a sac. canonibus de honestate Clericorum, vitae, doctrinae, morumque ratione decreta et definita sunt, diligentius exequi prout iux-ta pastoralem curam, vigilantiam et solicitu-dinem tenemur, cupientes ad laudem Omnipo-tentis Dei, utilitatemque Ecclesiarum et per-sonarum eisdem mancipatarum et inservien-tium in Dioeeesi nostra, Congregationem to-tius Archidiaconatus Pomeraniae, prout est in suis limitibus ab antiquo dislimitat us et distinctus, indicentes et convocantes, duximus praesentibus, ut ibidem de ecclesiasticis in stitutionibus, moribus moderandis, excessi-bus corrigendis, tractatus et deliberationes suscipiamus. Quam Sobkoviis feria quinta proxime postfestum Mariae Magdalenae, quae erit 23 Iulii, adiuvante gratia divina, cele-brare volumus et intendimus. Proinde vos omnes supradictos, singulos, et vestrum quem-libet hortamur, requirimus et monemus, vo-bisque in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis ac decem ducatorum auri in auro poena, locis piis applicandorum, manda-mus, quatenus ad praedictam Congregationem personaliter in propriis personis, nobiscum super articulis ibidem proponendis delibera-turi et tractaturi compareatis; citantes nihilo-minus vos omnes et quemlibet vestrum pro die suprascripta, imo edicto pro tribus et perem-ptorie, ad videndum et audiendum, in eventum non paritionis vos et quemlibet vestrum con-tumaces, sententias et poenas suprascriptas incidisse et incurrisse, illasque contra vos, non obstante in aliquo contumacia, coram exten-di et fulminari. Volumus autem ut hunc no-strum processum seu Hlius transsumptum, per Officialem nostrum Gedanensem subscriptum