142 quid in ipsis Dominus eloqui velit, et qualis sit iste sermo Bomini, qui ad nos factus est, non solum nos, quorum labiis custodia scien-tiae concredita est, audire convenit, verum e-tiam ut coram ipsius throno inter vestibulum et altare pro populi peccatis, quae comedi-mus, profusis lacrymarum undis plangere pos simus, nobis ab eo summis precibus con-tendendum est. Quod nobis praestare di-gnetur is, qui sicut filios Abrahae ex lapi-dibus creare, ita ex tepidissimis nobis sa-cerdotibus ferventissimos operarios efficere potest, qui vivit et regnat in saecula sae-culorum. Amen. XVII. IN SOBCOVIENSI SYNODO Anno Domini 1590 DEGRETA pcr uniycrsum Archidiaconatum Pomeraniae ex variis memorabilibus. olim prrectis. facta. 1.        Parochi, quod domi matrimonia copu-lare et baptisare metu denegationis decima-rum a Notabilitate cogantur: ad minimum in-consultissuisdecanis id facere non praesumant. 2.        Sacerdotum tam regularium quam sae-cularium, qui non ex admissione parocbi co-pulant, nomina describantur et ad Officium R-mi deferantur. 3.        Idem statuitur de Eeligiosis, qui in suis parochiis Loci Ordinario parere detrectant. 4.        Congregatio archidiaconatus indicatur, quo et Religiosi, qui se praesentare Loci Or-dinario contenmunt, et alii rudes et temera-rii sacerdotes, qui sunt sine institutione, Sa-cramenta administrant, ad meliorem frugem revocentur. 5.        Instigator procedat iuridice contra pa-rochos qui proventuum suorum descriptiones nondum obtuierunt, nec indicem parochiano-rum non confitentium. 6.        Decani rurales per Archidiaconos exa minentur diligenter an officio suo satisfaciant. Item et parochi an circa sacramentorum ad-ministrationem substantialia sciant nec ne, et cur in festis celebrandis varietatem ad-mittant, aliaque in una parochia solennia sunt, quae in vicina profana censentur. 7.        Declaratio casuum papaiium petatur ex coliectione antiquae et recentius editae Agendae. 8.        Ut bona parochialia alienata recupe-rentur, parochi citent, et R-mus Dominus Procuratores impensasque litis suppeditabit. 9.        Parochiani decimarum solutioni et mis-salium resistentes mordicus, sine decanorum et R-mi scitu absolvendi non sunt. 1,0. Patrini haeretici in baptismo non ad-mittendi. 11. Ooncubinarii omnes, apostatae, intrusi et alii qui ordines mentiuntur, si praesertim iudiciis se subtrahunt, capiendi, omniumque nomina annotanda.