XVI. IN SYNODO DIOECESANA TERTIA WLADISLAVIENSI per HIER. R0ZDRAŻEWSKI EPISCOPUM, Anno Dom. 1590 celebrata. Oratio Illustrissimi Praesulis. Ea est humanae prudentiae conditio, ut in iis excolendis, quae ad mores et vitam recte instituendam pertinent, non diutius insistendum tempusque perden-dum esse censeat, quam spes aliqua, qua ex-pectationi et conatibus nostris successus res-pondeant, affulserit. Frustra enim fatigaremur illis laboribus, quos suus fructus et aliquod operae pretium non subsequeretur. Proinde quamvis nos etiam ex praeteritis duabus sy-nodis a nobis celebratis, in corrigendis mul-tis dioecesis nostrae defectibus cultuque Di-vino reparando, non eum quem maxime opta-bamus fructum retulerimus; quia tamen ofli-cium pastorale, iugisque illa et perpetua men~ tis tempestas, fluctibus curarum semper fer-vens, ne ab opportune importuneque instandi, obsecrandi munere desistam, dies noctesque me sollicitare non eessat, sanctaeque chari-tatis officium, atque alia multa merito nos permovent; vel imprimis tamen, ut hanc sy-nodum vobis indicerem, cum S. Concilii Trid. de celebrandis singulis annis synodis promul-gatum decretum» tum ipsius Petricoviensis provinciaHs synodi eiusdem exequendi solici-tudo diligenter nobis commendata, effecit: ne id praeteream, quod inter episcopatus huius Provinciae hanc nostram dioecesim prae aliis haeresum colluvione infectam, proximam esse naufragio, nemo sit qui non videat. Conve-niat etiam ad has medicinas atque remedia nos refugere, quae eiusmodi curandis vulne-ribus SS. Patres maxime idonea iudicarunt. Cum enim ad ihstar vetustioris navis, quo tidiana tempestatum validitate, dioecesis haec nostra conquassata sit, maioribusque insulti-bus in dies exponatur; vocationi profecto no-strae consentaneum est, quos rectores naucle-rosque huius foraminosae navis Divina pro-videntia constituit, eandem ab omni immi-nenti naufragio et interitu tanto studio ma-iori vindicare, quanto concreditarum pro gre-ge Dominico excubiarum coram Dei iudicio, mihi inprimis, secundario vero vobis, o Coo-perarii, exactissima fuerit reddenda ratio. Neque aliam ob causam ab eodem Salvatore nostro lux mundi nuncupamur, quam ut no-stra luce caliginem atque tenebras haeresum discutiamus. Sal terrae vero ideo dicimur, ut vitam commissarum nobis ovium salubri-bus condimentis reficientes, ab omni putredi-ne pravarumque doctrinarum contagione, cu-ra et sollicitudine nostra conservemus. Quibus quanto salutis humanae crudelis-simus hostis frequentiores per suos ministros insidias struere videtur, tanto certe in retun-dendis eiusmodi insultibus, tanquam christia-nae militiae capita et antesignani, fortiores nos exhibere armisque sacrosanctarum virtu-tum, exemplo pietatis, animarumqne Christo lucrandarum zelo et constantia induti, pro Ecclesia Christi et veritate eius nos animo-sius congredi murumque opponere debemus. Non enim iam est nobis colluctatio ad-versus carnem et sanguinem, sed adversus prineipes et potestates tenebrarum, adversus, inquam, ministros rectoresque ecclesiae ma-lignantium. Tueamur, quaeso, Fratres in hoc