13 que expost contrarium fecisse repertus fue-rit, post inbibitionem huiusmodi, soluta nobis poena synodali, noverit se sententiam excom-municationis per constitutionem fel. record. Clementis papae V, editam in concilio Vien-nensi 1) contra tales, miserabiliter irretitum, ac forsitan irregularitatis notam contraxisse. Mandamus etiam et sub poena synodali prae-cipimus, ut quilibet in sua parochia, iuxta statutum synodi nuper in Wladislavia cele-bratae, decem praecepta Dei singulis diebus dominicis inter caetera pronunciet et festivis, ac ut ea quilibet ediscat et opere compleat adhortetur, et iniungat pro eo quod ad in-gressum vitae perpetuae sufficit cuilibet fi delium observantia mandatorum, et nullus ducitur ad incognitum, nisi a casu. Unde docendi sunt ignorantes. Et ne haec, vel praemissorum aliquod, qualicunque tergiver-satione valeant ignorari, volumus et manda-mus ut in testimonium contra tales praesens nostrum mandatum in vestris ecclesiis publi-cetis infra missarum solempnia, transumptum quoque processus in sacristiis vel ubi commo-de videbitur, in ecclesiis tamen vestris, ad parietem tamen applicari faciatis, ut visitatio-nis tempore, dante Domino, delinquentes per nos vel per testes delati, pro commissis vel obmissis condignam recipiant disciplinam. Da-tum etc. IV. SYNODUS DIOECESANA PER IOHANNEM EPISGOPUM * Anno 1427 celebrata. In nomine Domini, Amen. Nos Iohan-nes, Dei gratia Episcopus Wladisla-viensis, morum emendationi, clerique nostrae dioecesis reformationi, ac universis et singulis animarum nostrorum subditorum periculis, quantum cum Deo possumus, suc-currere et occurrere cupientes: Synodo de anno Domini millesirao quadringentesimo vi-cesimo septimo in Radzyeow, dominica qua in Ecclesia Dei Misericordia Domini etc. decantatur, celebrata, in Christi nomine Sta-tuta tenoris infrascripti condidimus et statu-imus, ipsa per omnem clerum nostrae dioce-sis, sub poenis obedientiae et synodali, te-nere firmissime deeernentes, parietibus pu-blice pro intimatione affigenda. InprMs itaque, vitae et morum corre1) Cap. unic de Usuris, in Clem, ctioni intendentes nostrorum subditorum, cul-tumque divinum cum lucris animarum cupien-tes adaugere: hortamur et monemus in Do-mino, atque statuimus, ut omnes et singuli rectores ecclesiarum, tam diligenter quam re-verenter, devote pro locis et temporibus ac personis, ministrent ecclesiastica sacramenta absque quavis simoniaca pactione vel exa-ctione, quam detestantes omnino, districtis-sime prohibemus. Proinde statuimus, ut in ministrando sa-cramentum sacrae eucharistiae infirmis in extremo quibuslibet sive visitationis nomine, Viaticum vitae propter conventionem et ag-gregationem salutarem ibidem praesentium, et maxime eorum qui alias non fuerint in eeclesiis, debeant sacerdotes pronuntiare ora-tionem dominicam cum ilve Maria, symbolo et decalogo. Et deinde confessio subdetur