139 neseitur, quo iure seu titulo occupaverunt et detinent Capellam seu Oraculum S. Crucis ibidem Ridgostii, et in illo sine admissione Suae IU-mae et R-mae Dominationis, in ma-ximum praeiudicium plebani, Sacramenta ad-ministrant, Confessiones parochianorum di-cti plebani audiunt, illos a peccatis absol-vunt, Sacramenta Eucharistiae communicant, sepulturas admittunt, spolia recipiunt, divina officia non solitis boris celebrant, et ultra boram debitam protrahunt, et alia huiusmo-di faciunt, quae ad plebanum et iurisdictio-nem illius curamqueanimarum sibi commissam spectant, et pertinent; petens a Synodo sibi super hac re provideri et consuli, et Ill-mus D-nus de consensu Synodi fpraedictos Fra-tres ad tribunal suum citare mandavit, cita-tionemque contra illos decrevit. Post hunc successit D. Decanus et plebanus Novensis, qui etiam conquestus est contra quemdam Bartholomaeum in Thczow Commendarium de inobedientia, nam citatus parere, processus Suae Ill-mae et R-mae Dominationis exequi non vult, prout et ad praesens processum in-dictionis Synodi non est exequutus, ebrieta-ti est quoque deditus, de incontinentia sus-pectus, lusor chartarum. Alii vero DD. De-cani conquesti sunt de raptu et occupatione Decimarum, proventuum, depraedationibusque spoliis et violentiis castra sequentium et alio-rum hominum licentiosorum et impiorum. Sua Ill-ma et R-ma Dominatio praedictum Bar-tholomaeum citare mandavit, aliasque quere-las, cum sint Beneficiatis omnium Dioecesum communes, ad futuram Synodum Provincia-lem reiecit. Insuper criminosi delati puniti Honorabi-lis Stanislaus a Plonia Parochus in Dzwierz-no, qui mulierem cum qua alias prolificavit una cum prole, argumento suae incontineiitiae, contra inbibitionem Suae Ill-mae et R-mae Dominationis, eidem factam,detiuet. Stanislaus Commendarius in Labiszin qui cum haereti-cis conversatur, diebus ieiunii carnes come-dit, tabernas visitat, scandalose vivit. Nec non Iacobus de Sluzewo Commendarius in Chelmcze, qui cum uxore aliena manet, de adulterio suspectus est, incarcerati. Aliis quo-que excessivis poenitentia pro modo culpae iniuncta est. Ad ultimum, ut ea quae in praeterita Sy-nodo definita et decreta fuerunt, in praesenti vero lecta et executioni demandata sunt, di-ligentius observentur, nec ab aliquo postea ali-qua ignorantia illorum praetendatur, Sua Ill-ma et R-ma Dominatio huiusmodi Syno-dum Dioecesanam priorem, a S. Sede Apos-tolica revisam et approbatam, sumptibus et expensis Suae Ill-mae et R-mae Dominationis excussam, omnibus et singulis huic Synodo in-teressentibus distribuere mandavit, illosque admonuit, ut eandem frequentius legant, omnia-que et singula in eadem descripta et contenta, di-ligentissime observent, proutibidem ad (lacuna) quinterni distributi sunt. Sicque omnibus con-sentientibus Decretaque ac omnia tractata in praesenti Synodo approbantibus, Sua Ill-ma et R-ma Dominatio hanc Synodum in Dei nomine conclusit atque gratiae Altissimo Deo pro felici illius successu per Hymnum Te Deum laudamus decantatum Collectasque so-litas actae. Insuper indulgentiae quadraginta hora-rum in ecclesia Cathedrali, processionesque cum Litaniis et collectis solitis per Dioece-sim pro felici successu et propagatione Ca-tholicae Ecclesiae, scilicet ut Deus Omnipo-tens haec pericula a Turcis et Scythis huic Regno intendentia auferre, et antevertere, saevitatemque et fortitudinem paganorum, in qua ipsi confidunt, dextera Suae potentiae comprimere et conterere dignetur, indictae per Suam Ill-mam et R-mam Dominationem sunt. Synod. Wlad. 12