138 „Inolita praesumptio usque adeo illicitis ausibus aditum patefecit, ut Clerici Clericos (suo relicto Pontiilce) ad iudicia publica pertrahant. Proinde statuimus, ut hoc de caetero non praesumatur. Si quis hoc prae-sumpserit facere, eonventus et causam perdat, et a communione efileiatur extraneus." Martini III Bulla de poenis trahentium personas ecclesiasticas ad forum laicale pro causis ad forum ecclesiasticum spectantibus: ,,Statuimus, inquit, decernimus, ac etiam ordinamus, quod omnes et singulae personae ecelesiasticae, saeculares et reguiares Ordi-num quorumlibet, quacunque exceptione suf-fultae, etiamsi Patriarchali, Archiepiscopali, Episcopali, Abbatiali, vel etiam quavis prae-fulgeant dignitate quae aliam personam ec-clesiasticam, Collegium vel Conventum, in actione reali, mixta, vel personali, civili vel criminali, etiam occasione uniuscuiusque sum-missionis, etiam iuramento vallatae, vel alias ad forum vel iudicium laicale, directe vel in-directe, de qua in foro ecclesiastico ordinari consueverit, possit vel debeat de iure et con-suetudine aut alias cognosci, trahere prae-sumpserint, causam ipsam et omne ius eius sive ei in possessorio vel petitorio, in re vel ad rem, causa vel occasione eiusmodi quomo-dolibet competens, eo ipso perdant, penitus amittant, et saeculares personae excommu-nicationis, Capitula vero et Conventus sus-pensionis et interdicti sententiam incurrant." De formatis habendis. Concilium Antiochenum: ,,Nullus absque formata (quam Graeci Epistolam dicunt) pe-regrinorum Clericorum suseipi debet." (Dist. 71, t. 9). Concilium Trid. Sess. 23, cap. 16: „NulJus Clericus peregrinus sine Commendatitiis lit-teris ab ullo Episcopo, ad. divina celebranda et Sacramenta administranda admittatur." Contra eos qui pkwa beneficia obtinent. De iure communi nullus potest plures ec-clesias obtinere, idque vetustissimis Oanoni-bus atque edictis Pontificum gravissime inter-minatum est, quemadmodum ex decretis ma-nifestissime colligitur. In duabus ecclesiis aliquem connumerari posse septima Synodus prohibet, dicens: „Cle-ricus ab instanti tempore non connumeretur in duabus Ecclesiis. Negotiationis enim hoe est et turpis lucri proprium, et ab Eccle-siae consuetudine penitus alienum. Audivi-mus enim ex ipsa Dominiea voce, quod nemo potest duobus dominis servire, aut enim unum odio habebit, et alterum contemnet. Unusquisque enim secundum Apostolicam vo-cem, in quo vocatus est, in hoc debet mane-re, et in una locari ecclesia." (Cau. 21 q. 1). Coneil. Triden. Sess. 24, cap. 17. „Cum, inquiunt Patres, ecclesiasticus ordo perver-tatur, quando unus plurium officia occupat Clericorum, sancte sacris Canonibus cautum fuit, neminem oportere in duabus ecclesiis conscribi. Verum quoniam multi improbae cu-piditatis affectu se ipsos, non Deum, decipien-tes, ea quae bene constituta sunt, variis ar-tibus eludere, et plura simul beneficia obti-nere non erubescunt: sancta Synodus debi-tam regendis Ecclesiis diseiplinam restituere cupiens, praesenti decreto, quod in quibus-cunque personis, quocunque titulo, etiamsi Cardinalatus honore fulgeant, mandat obser-vari: statuit ut in posterum unum tantum beneficium ecclesiasticum singulis confera-tur, quod quidem si ad vitam eius cui con-fertur, honeste sustentandam non sufllciat, liceat nihilominus aliud simplex sufllciens, dummodo utrumque personalem residentiam non requirat, eidem conferri." Dlugossus de rebus gestis Polonorum scri-bens, scitum cuiusdam atque ad eam rem sane accommodatissimum dictum, commemorat, in eos qui plura beneflcia obtinerent. Dixit qui-dam, inquit, notabile verbum: Qui habet unum beneilcium competens et eo legitime utitur, recto calle ad Patriam tendit; qui unum superaddit, uno oculo conscientiae pri-vatur; qui aliquid adhuc plura acceptat, etiam altero lumine privatus totaliter excaecatur, deinceps quaecunque potest, coacervat. Lectis igitur et expeditis huiusmodi De-cretis, ad querelas tandem perventum fuit, ubi in continenti Venerabilis Dominus Seba-stianns Paulinus Plebanus et Officialis Bidgo-stiensis, questus est contra Religiosos Era-tres Ordinis... (in Miss, hpuna)} qui illi