12 a quibus instrui et in salutis opere deberet dirigi, laeditur, confunditur et turbatur. Qui-dam autem diebus dominicis et festivis, qui-bus vel aliud agendum esset nisi Deo va-candum, cboreis saecularium et saltationibus puellarum ac mulierum adesse, et saepius inte-resse coronati sertis et crinalibus comas ac rubeos calciati calceos, palam inter saecu-lares et laicos discurrere et improbe clamare non erubent. Quae omnia et alia plurima sta-tum clericalem inhonorantia, et siquidem forte solo humano timore retracti, per se plebani non faciunt, facientibus tamen ipsorum vicariis ministrisque ecclesiae seu clericis quibuslibet dum non contradicunt nec resistunt, ut tenen-tur, sine dubio consentiunty. Nos igitur huius-modi insolentiis, vanitatibus, aliisque praedictis illecebris, statui et honestati clericorum dero-gantibus, juxta nostri officii debitum, quantum cum Deo possumus, obviare et perversos hu-iusmodi refrenare iuris remediis cupientes, cum inferiorum ordinum culpae ad nullos magis quam ad desides negligentesque rectores re-ferantur; vobis omnibus et singulis ebdoma-dariis parochialiumque rectoribus ecclesiarum in virtute obedientiae et sub excommunica-tionis poena firmiter iniungentes mandamus, sub poena nMominus synodali trium mar-carum praecipientes, quatenus causa bibendi vel edendi, nisi peregre constituti vel alias honeste et tempestive invitati, nec per vos intrare, nec vestros vicarios. aut generaliter quoslibet presbyteros et clericos, sive mini-stros ecclesiae permittere ingredi ac ludere ludos quoslibet, vel cantare sive rixari, vel contendere audeatis. Quodsi eosdem vel vos-ipsos illuc invitatos tempestive ac honeste ingredi contigerit, illic non ulterius quam du-rante prandlo sive coena demorari vel sedere eum omnl morum honesfcate [fas est]. Caete-rum cum vix bono peragantur exitu quae malo fuerint inchoata principio, beatorum quoque Patrum venerabiles sanctiones, cum de sacer-dotum eiectione et ordinatione loquerentur, tales saeris ordinibus idoneos eensuerunt, quo-rum omnis aetas, a puerilibus exordiis usque ad perfectiores annos, per ecelesiastieae di-scipiinae stlpendia cucurrisset: ut uMeuique in maioribus promovendo prior testimonium vita daret, maxime cum et Apostolus neo-phytos tam vita quam fide prohibeat ordinare. Mandamus vobis insuper quatenus omnibus et singulis in maioribus clericorum ordinibus eon-stitutis publice iniungatis ac nostra auctori-tate praecipiatis, ut quicunque eorum pri-vilegio et dignitate clericali uti voluerit vel tueri, ipsis ordinibus mores annexos, a laico-rum utique moribus differentes, suscipiant; pro talibus quoque tam in verbis quam in factis omnino se gerant. Quare inhibeatis eis districtius, quibus et nos inhibemus per prae-sentes, ne lascivias, spectacula, choreasquette tripudia laicorum seu saecularium visitent vel inspiciant, seu se cetibus eorum inmisceant, ubi amatoria cantantur et turpia; maxime die-bus dominicis et festivis tabernas omnino non intrent nisi peregre eonstituti, vel in via; rixas et contentiones devitent; contubernia omnium muiierum et extranearum, locaque su-specta non frequentent, comam cum barbis pariter non nutriant, neque ferant. Gapiti, iam sub spinea corona Domino militanti, serta et crinalia non imponant. Yestem iuxta sui decentiam a laica veste distantem, non pli-catam, non fibulatam, nec conscissam aut dis-colorem; et rubeos calceos non gerant neque portent, ebrietatemque ac crapulam, omnium vitiorum incentiva, devitent sicut mortem. In aliis quoque morum et conversationis decentiis statum suum sic exhibeant, ut tam pro labo-ribus multis, pro moribus castis, pro actioni-bus strenuis, celsioris et maioris sanctitatis simul et ordinis gratiam et dignitatem va-leant non inmerito adipisci, scituri, quod hanc ipsam normam vivendi adepturi maiores sa-cros clericorum ordines, secundum canones debebunt, examinati prius in scientiis ab his, apud quos vixerunt, in testimonium iustitiae et dignitatis apportare. Inhibemus insuper om-nibus et singulis, tam presbyteris quam cleri-cis ac notariis et taMlionibus quibuseunque, ne litteras, instrumenta ac proprie munimenta faciant, dictent, scribant, seu iegant nisi ad destruendum et rumpendum, quibus aliqui con-tractus usurarii, ut obligationes vel similia, roborentur, sub poena synodali; alias quicun