128 dianis, Prioribus, Plebanis, Commendariis, Vicariis, Altaristis, locum tenentibus, aliisque presbyteris et Clericis quibuscunque, et quo-cunque nomine nuncupatis, tam Cathedralis Nostrae Wladislaviensis, quam Collegiatae Crusviciensis, Monasteriorumque Conventua-lium ac parochialium ecclesiarum per et intra Dioecesim Nostram praedictam Wladislavien-sem ubilibet constitutis, seu illis, qui de iure et consuetudine Synodo Dioecesanae solent et debent interesse, Salutem in Domino. Noveritis quomodo Ill-mus ac E-mus in Chri-sto D.D. Stanislaus Karnkowski, Dei gratia Archiepiscopus Gnesnensis, Legatus Natus, et Regni Poloniae Primas, Synodum Pro-vincialem de Nostro, et aliorum EE-morum DD-rum Coepiscoporum suorum conprovin-cialium consensu, Petricoviae ad diem secun-dam mensis Octobris futuram, celebrandam esse indixit, et quae in ea proponenda et tractanda erunt, Nos certiores, reddidit. Sed quoniam huiusmodi res tractandae sunt gra-ves, et ad Ecclesiam Dei omnemque Provin-ciam et Clerum Eegni istius spectantes et pertinentes, necessarium esse duximus, ut supra illis cum toto Clero Dioecesis Nostrae ne longo itinere Petricoviam et sumptu ni-mio praegravetur, consultaremus, tractare-mus, et deliberaremus, paratique et instructi ad huiusmodi Synodum Provincialem accede-remus; quod ut commodius facere possemus, Nos etiam de more et consuetudine antiqua Dioecesanam Synodum indicendam et convo-candam duximus, prout in Dei nomine indi-cimus et convocamus praesentibus, quam Ea" ciązii, cum valetudinis Nostrae curandae causa Wladislaviam ad Nostram Cathedralem hine aceedere non possumus, feria sexta in crasti-no festi S. Matthaei Apostoli et Evangelistae, adiuvante gratia divina, celebrare volumus et intendimus. ProMe Nos omnes et singu-los suprascriptos et Vestrum quemlibet hor-tamur, requirimus et monemus, Vobisque in virtute s. obedientiae et sub excommunica-tionis atque peeuniarum poenis in praedicta Synodo decernendis et saneiendis, locisque piis applieandis, mandamus, quatenus ad prae-dictcam Synodum, personaliter in propriis per-sonis impediti vero aliquo legali impedimento, per Nuncios suos cum sufficientibus mandatis et facultate supra huiusmodi impedimento iu-randi, venire ibique superpeMiceati cum stolis aliisque habitibus solitis et consuetis inter-esse curetis, Nobiseum super articulis ibidem proponendis deliberaturi ae tractaturi, iura-que, privilegia, dotationes Beneficiorum suo-rum, iuxta et secundum Constitutionem Syno-dalem nuper factam, et Processum Nostrum editum producturi, necnon illorum fructus, reditus, proventus, parochias iniuriasque si-bi et ecclesiae suae illatas, relaturi et expo-situri; insuper de titulis, investituris ad hu-iusmodi Beneilcia sua dispensationibusque super pluralitate illorum a S. Sede Aposto-lica obtentis docturi; citamus nihilominus Vos omnes et quemlibet Vestrum pro die supra-scripta, uno edicto pro tribus et peremptorie, ad videndum et audiendum in eventu non paritionis praemissorum, Yos et quemlibet Yestrum contumacem, sententias et poenas suprascriptas incidisse et incurrisse, declarari, illasque contra Yos, non obstante in aliquo contumacia vestra, extendi et fulminari. Et insuper mandamus, ut a die receptionis prae-sentium, quamprimum ad notitiam vestram praesentes pervenerint, usque ad determina-tionem Synodi huiusmodi provincialis Petri-coviae, vestris in eeelesiis processiones cum littaniis ac Collectis solitis pro implorando auxilio divino, ut Nostras cogitationes et actiones Dominus Deus feliciter dirigat et prosequatur, sub poenis suprascriptis, insti-tuatis et peragatis. In Missis vero vestris solitas Collectas, quae pro tempore Synodi dici solent, imponatis. Volumus autem ut hunc Nostrum Processum, seu illius transsumptum per Officiales Nostros subscriptum et sigillis obsignatum, alter alteri sibi viciniori sine mora, annotata prius a tergo illius praesen-tatione et publicatione, transmittat, ultimus vero eundem Nobis in praedicta Synodo re-praesentet. In cuius rei fidem praesentibus Sigillum nostrum est subimpressum. Datum in arce nostra Eaci§z, die 26 mensis Augusti, anno Domini 1589. Ioannes Szikoiski J. U. D. Caneell. (L. S.)