126 stigio Decani Rurales electi ac designati sunt, et eisdem iniunctum, ut quamprimum pecu-niam collegerint, ad Generalem Officialem Wladislaviensem eandem transmitti curent. Verum, quod Decanatus Gedanensis et Kos-cierszenensis suis hucusque Decanis caruis-sent, vel propter supplendum hunc defectum, in Gedanensem eiusdem loci Officialis et Pa-rochus, in Kosczierzinensem vero Parochus in Parczewo nominatus ac designatus est. Subseeuti sunt tandem qui detulerunt R-ndos DD. Abbates Pelplinensem et Olivensem, quod passim haereticos in villis Monasteriis suis subiectis foveant, neque suos subditos cogant ut ad gremium matris sanctae Ec-clesiae catholicae redeant. Quod sicut Sua Reverendissima Paternitas non probavit, ita eosdem Abbates, maxime vero Pelplinensem, monere iussit, ut subditorum suorum de No-va Ozerkiew et salutis ipsorum maiorem in posterum rationem habeant, neque eos-dem per haereticas ecclesias divagari per-mittat, quin potius ad fidem catholicam, sta-tutis etiam et inflictis poenis cogat, et ut propriam ecclesiam ibidem in Nowa Czer-kiew visitent, serio moneat. Eadem occasione D. Praepositus Żuko-viensis monitus est, ut agros certos ad paro-chialem ecclesiam ibidem ex antiquo perti-nentes, quos Antecessores sui nullo iure sibi usurparunt, et in usum praedii converterunt, ecclesiae restituat, et aliquem idoneum Sa-cerdotem, qui Parochi ibidem sustineat mu-nus, inveniat, ac ad instituendum et inve-stiendum praesentet. Eidem quoque iniunctum est, ut ad Dominam Capitaneam Mirocho-viensem sese conferat, et ratione rerum post demortuum olim Sacerdotem Mcolaum nullo iure ablatarum agat, eftlciatque ut res istae ad manus D-ni Officialis Gedanensis tradan-tur, cui earundem inter pauperes distribuen-darum data est facultas. Moniti sunt iterum omnes, ufc si quid adhuc habeant, quod dicant, in medium libe-re proferant. Verum cum nihil haberent quod amplius dicerent, Sua R-ma Paternitas, fu-turae Dioecesanae Synodi a se celebrandae mentionem fecit, utque ex numero suo nun-cios ad eandem eligant, nominent, atque de-stinent monuit, qui et nominarunt D. Officia-lem Gedanensem, una cum Parocho Suecensi et Novensi. Tandem excessivi sunt puniti, et ad car-ceres abire iussi, poenitentiaque salutaris in pane et aqua ipsis iniuncta, necnon absen-tes contumaces pronuntiati et in poena trium marcarum condemnati. Ultimo vero brevi iterum Sua R-ma Pa-ternitas ad Clerum monitione facta, et solen-ni benedictione, hora iam post meridiem se~ cunda data, Clerum dimisit, et in Arce prandio tandem excepit.