121 subscriptis, sigillum nostrum apprimi iussimus. Datum Wladislaviae, die vigesima nona Maii, Anno Domini millesimo quingentesimo octo-gesimo sexto. Locus Sigilli. ILL-MI CARDINALIS CARAFAE ad Reverendissimum D. Episcopum Wladislavien-sem de Synodi approbatione, Illustrissime et Eeverendissime D. uti frater. Synodum Dioecesanam ab Amplitudine tua anno MDLXXXYI istic habitam, et ad Sanctissimum Dominum nostrum postea mis-sam, Illustrissimi Cardinales Concilio Tri-dentino interpretando praepositi, ex suo mune-re, eiusque etiam Sanctitatis iussu diligenter perlegerunt, Amplitudinisque tuae pietatem, summumque in catholicam religionem studium in ea agnoverunt. Quare non opus fuit ad-modum multa immutare, paucula tamen in ipsius Synodi marginem adnotarunt, eadem-que separatim ad Illam mitti voluerunt, ut Ipsa iuxta ipsas notas praedictam Synodum aptandam curet. Quare ut piam, et egregiam operam in ea celebranda ostendit, sic eodem studio, ac pietate, Deo adiuvante, curabit, ut salutaria decreta ab eius subditis observen-tur, talisque fructus percipiatur, qualem ex isto a se suscepto labore sibi proposuit. Quod cum de eius religioso animo speremus, Deum pie rogamus, ut eius Amplitudini in suo pa-storali munere explendo illi adesse, omniaque prospera cum gratiae suae cumulo largiri dignetur, cui ego interea omnia mea studia, et officia ex animo polliceor. Komae die V Octobris MDLXXXVIIL Amp. tuae Illustris. et Reverendis. Uti frater A. Card. Carafa. XIV. SYNODUS SIVE COMGREGATIO ARCHIDIACONATUS POMERANIAE SOBCOVIAE in Parochiali Ecclesia Anno Domini MDLXXXIX feria sexta antc festum S. Johannis Baptistae celebrata, praesidente Ill-mo ac R-mo in Christo Patre Domino, D, Hieronymo Comite a Rozdratow, Dei Gratia Episcopo Wladislaviensi et Pomeraniae, Processus indictae Synodi. Hideronymns Comes a Rozdrażow Dei gratia Episcopus Wladislaviensis et Pomeraniae, Yenerabilibus, Honorabi-libus et Discretis Viris Dnis Decanis ru-ralibus, Plebanis, Viceplebanis, Vicariis, lo-cum tenentibus, aiiisque Presbyteris eccle-siarum parochialium per et intra Archidia-conatum Pomeraniae ubilibet constitutis, Sa-lutem in Domino. Tametsi Nos omnem Clerum saeeularis et regularis Ordinis, in Episcopatu Nostro Wladislaviensi constitutum, ut in Synodo Dioe-cesana nuper per Nos Wladislaviae eelebra-ta, interesset, ac Nobiscum de rebus ibidem propositis consultaret, Nostris citationum lit-teris iuxta antiquam consuetudinem citare et vocari mandaveramus: quia tamen nonnulli plebani, beneficiati et alii presbyteri istius