delatum est ad nos per querelas subditorum, quod non obstante eadem libertate mercatores Poznanienses prohibere consueverint, ne tempore nundinarum externi mercatores et qui non sunt cives Poznanienses, minutim ac per talenta et ulnas merces suas venderent, considerantes hoc fieri in praeiudicium privilegiorum regni pro eisdem nundinis dari consuetorum, statuimus inhibentes: ne in futurum per eosdem cives Poznanienses aut quoscunque alios libertas eorumdem privilegiorum impediatur, dantes facultatem negotiatoribus ad fora et nundinas venientibus negotia exercendi, mercesque suas vendendi ad libras, talentum et ulnas et prout poterint. Quod ut observetur inviolabiliter, ipsis palatinis providendum committimus. Idem ibldem. C. Ut aequitas. fol. VII. in novis. Etiam pogitum est hic de verbo ad verbum. S. a. 1507. art. 22: De pondere et mensura Cracoviensi, Posnaniensi, Leopoliensi, Lublinensi. VL. 365. C 131. Lt aequalitas servetur in regno ponderis et mensurae, statuimus: quod pondus staterae et similiter ulna Cracoviensis cum Poznaniensi sint perpetuo aequalia. Pondus autem et ulnam Leopoliensem et Lublinensem ex rationabili causa in suo statu remanere volumus. TITULUS V. De Officio et Potestate Dignitariorum et Offieialium Judicio Terrestri Generali Praesidentium. Vladislaus Jagiello Cracoviae et Varthae, Casimirus Tertius in Nova Civitate Corczin, Petrcoviae, Hiesxova et Opoki et Sigis- mundus Primus Petrcoviae. Reges. Ex sex diversis, hoc unum conditum est. C. Item colloquia. fol. XXXVIII. C. Assidua. fol. XC. C. Item statuimus. fol. XCIII. C. Et quia Barones. fol. XLIV. C. Item statuimus ut libri. fol. XCIV. C. Item quia multae. fol. XVIII. in novis. a) V. J. a. 1423. art. 13: De clausura et reservatione actorum iudicialium seu libri terrestris. VL. 76. b) C J. a. 1447. art. 5: De Mb, qui pertinent ad colloquia, ut intersint, hic mandatur. VL. 152. c) C. J. a. 1465. art. 7: De colloquiis iudicandis non obstante absentia aliquorum* VL. 157.