TITULUS III. De Saerosanctis Ecclesiis, Episcopis et Clericis, Casimirus Magnus Rex, ex Arbitramentis Jaroslai Archiepiscopi Gnesnensis et Bodzautae Episcopi Cracoviensis. Ex novem similibus hoc et sequens statuta condita sunt. C. Item quicunque fol. LIV. C. Ubicunque. eodem. C. Pro decima. eodem. C. Ceterum. folio LV. C. Et ne labores. eodem. C. In novalibus. fol. LVI. C. Verum quia. eodem. C. Item decernimus. eodem. C. Demum statuimus. eodem. a) Jaroslaus a. 1361. art. 3: De tempore decimae forisandae. VL. 97. b) J. a. 1361. art. 4: De decimis seminatorum in hortis. VL. 97. c) J. 1361. art. 5: De decima canapi. VL. 97. d) Zfodzanta a.. 1359 (?) art. 2: Decimae sicut ex antiquo de quibusvis locis dabantur, sic dandae erunt perpetuo, et de decimis scultetorum. VL. 99. e) B. a. 1359. art. 3: De tempore decimandi. VL. 100. f) B. a. 1359. art. 4: De decimis novalium. VL. 100. g) B. a. 1359. art. 5: De decimis agrorum sterilium circa DÅ‚ugiepole et Czorsztyn versus Myslimice. VL. 100. h) B. a. 1359. art. 6: De decimis per nobiles cultis, arendatis aut a kmethonibus habitis. VL. 101. i) B. a. 1359. art. 7: De decimis per progressum habendis. VL. 101. C. 45. Decimas manipulares omnis grani et seminis de villis nostris et no. bilium ab antiquo provenientes clerus regni nostri libere tollendi, in horrea sua conducendi, triturandi ac in usus suos beneplacitos convertendi plenam, liberam et omnimodam habeat facultatem. Quod si aliquis ex clero decimas suas manipulares vendere maluerit et dominus villae decimam in villa sua emere voluerit, octo diebus ante festum beati Jacobi et octo diebus postea cum domino decimae aut eius procuratore, praesentibus ad minus duobus testibus idoneis, emat. Alioquin dominus decimam libere vendat, impedimento quolibet domini villae non obstante. C. 46. Ubicunque vero in hortis vel campis aratro laboratum fuerit, ex eisdem decimae manipulares solvantur ex integro, rapis, papavere, caulibus, cepis, allio, raffano et eis similibus exceptis. Si quis autem in hortis ligone et fossorio