lis ecclesiae, vel clericus ratione beneficii sui percipiet, ut prius de agris percipiebat antiquis. Ubi vero, etiam 1 inter gades et limites villae antiquae, in silva, vel merica, seu in agro aut prato intra silvam vel mericam sito, villa locatur de novo, sive vocetur 2 nomine villae prioris et vicinae, sive alio, de hujus novalibus 3 decima ad Episcopi dioecesani mensam pertinebit. Si autem villa aliqua jure Polonico locata, de uno loco transfertur ad alium arabilem et cultum, et ejus incolae antiquos [agros] colentes, aliquid progressive extirpent de silva vel merica, de agris sic noviter extirpatis is decimam percipiet, ad quem spectat perceptio de antiquis.— Nulli ergo hominum liceat hanc nostram ordinationem infrin- gere, vel ei auso temerario contraire. In cujus rei testimonium, nostrum et aliorum fratrum nostrorum, et baronum praedictorum tunc praesentium, praesentibus sigilla sunt appensa. Actum in Chenciny, anno domini Millesimo trecentesimo [tricesimo 4], die XIV mensis Junii, praesentibus honorabilibus viris et dominis, Vincentio Cantore, Clemente Scholastico, Joanne Officiali, Petro Cancellario 5 Gneznensi, Jaroslao Archidiacono, Jacobo Custode Cracoviensi, Nassan 6 (?) Visliciensi,Prandota Sancti Floriani ecclesiarum Praepositis, Ottone Cantore Sandomiriensi, Nicolao de Podegrodze Magistro, Petro de Rupella ecclesiarum rectoribus, Canonicis Cracoviensibus, et aliis pluribus fide dignis et honestis. XIV.* [Janislai Archiepiscopi Gnesnensis constitutio, CONSTITUTIONEM QUAMDAM NANKERI CRACOVIENSIS EPISCOPI STATUTIS SYNODALIBUS CONTENTAM TEMPERANS, anno forsan 1330mo vel 1333tio die 6ta Abartii lata.] Janislaus divina et apostolice sedis providencia sancte Gneznensis ecclesie Archiepiscopus: ad perpetuam rei memoriam. Quoniam non debet reprehensibile judicari, si secundum varietatem excessuum, delinquentes varijs penis, qui magis delinquerint maioribus, qui minus, minoribus, qui vero in nullo, minime puniantur: ideo sollicitudinis nostre opera digne dirigimus, si querimus, ut inter probos innocencia tuta fiat, et improbi a suis actibus noxijs animadversione debita percel- lantur. Sane visitacionis nostre officium in civitate et dyocesi Cracoviensi nobis jure metropolitico nunc agentibus, clamosa insinuacione et querulosis clamoribus nostris auribus est delatum, quod nonnulli venerabiles fratres nostri Cracovienses Episcopi, qui pro tempore fuerunt, quasdam constituciones et statuta fecerunt, per quas processu temporum, id, (sic!) quod factum fuerat ad remedium, tendente ad noxam, iusti pro iniustis, et pij plerumque pro impijs indebite puniuntur; prop- 1) Ubi etiam vero. Jus pol.— 2) nominetur, Jus pol.— 3) de hujusmodi novalium novalibus, Jus pol.— 4) Dodaję tricesimo według ówczesnego zwyczaju pisania tego roku; tem bardziej, iż takie napisanie zapewne dało powód później do zamylenia, a raczej opuszczenia właściwej trzydziestki roku daty.— 5) Canonico, Jus pol.— 6) Nassaij, Jus pol. Może raczej Nasław byćby tu powinien. Ale obacz JX. B. Łętowskiego, Katalog Biskupów it.d. T. III. str. 366. *) Ustawa ta Janisława znajduje się w kodexie P II. fol. 16. Data tamże podana oczewiście jest mylna; lecz do oznaczenia daty właściwej z zupełną pewnością, dostatecznych skazówek nie mamy. Przypuscić można, że ta Janisława wizyta w Krakowie była albo około tego czasu, gdy spór o dziesięcinę na wiecu Chęcińskiem Arcybiskup załatwiał, według dokumentu poprzedzającego; albo też w roku 1333, gdy po śmierci Łokietka, Arcybiskup przed koronacyą nowego Króla, wcześnie zjechać musiał. Porównaj to, co mówiliśmy na str. 340 i 341.