fundamentum non est, nullius boni operis potest esse superedificiwn": Nos Jacobus miseracione diuina Gneznensis Archiepiscopus, una cum venerabilibus patribus, nostris fratribus episcopis provincie Polonie, constitucionibus predecessorum nostrorum manentibus illibatis, propter multiplicacionem emergencium casuum et subcrescentem 1 maliciam peruersorum, aliqua duximus statuenda, a fundamento, quod positum est, quod est Christus, et fide katholica, que de ipso et super ipsum fundata est, utpote supra firmam petram principaliter inchoantes. (§. 1.) Inprimis ergo statuimus: quociescunque Episcopi per suas dyoceses synodos celebrauerint, omnibus presbyteris et clericis per se vel suos vicarios sacramenta ecclesie et articulos fidci in simbolo apostolico exponere et distinguere debent sigillatim, cum eos scire omnes clerici explicite teneantnr in hunc modum: Septem sunt sacramenta ecclesie: baptizmus, confirmacio, penitencia, extrema unccio, sacer ordo, matrimonium; que per ordinem in hoc versiculo designantur: „Abluo, firmo, cibo, luo, linio, perveho, nubo". Articuli vcro fidei patent in simbolo taliter distinguendo. Primus articulus: ,,credo in deum" etc; secundus incipit: ,,et in Jesum Christum" etc; tercius: „Passus sub Poncio" etc; quartus: ,,descendit ad inferos in anima tantum" etc; quintus: „tercia die resurrexit a mortuis" ; sextus: ascendit ad celos in anima et corpore" ; septimus: ,,inde venturus est" ; octauus: „credo in spiritum sanctum"; nonus: "sanctam ecclesiam katholicam" ; decimus: ,,sanctorum communionem"; undecimus: ,,remissionem peccatorum"; duodecimus: ,,carnis resurrectionem" etc. Ilij autem articuli secundum theologos taliter distinguntur: secundum vcro juristas, sunt septem, cum hijs versiculis distinguantur: „Nascitur, abluitur, patitur, descendit ad yma, Surgit et ascendit, venit discernere cuncta". (§. 2.) Item statuimus, quod omnes clerici, dum horas dicunt in prima et in completorio, simbolum predictum dicant distincte et eciam omnes horas; et dum sunt apud suas ecclesias, in eeclesijs ipsas dicant taliter alta voce, quod se intelligant, et ab alijs audiantur. Et ante quamlibet horam dicant oracionem dominicam, post horam vero, „Salve regina" cum tribus collectis, prima de domina (sic.): „protege domine"; secunda contra gentiles: „deus qui sanctam ciuitatem"; tercia pro peccatis: ,,Exaudi domine ecclesiam tuam", cum illo: „et pacem tuam nostris concede temporibus"; ante horas vero de domina, ,,Ave Maria" genibus provolutis. (§. 3.) Statuimus eciam, ut omnes presbyteri singulis diebus dominicis, intra missarum sollempnia dictum simbolum et oracionem dominicam, et salutacionem virginis gloriose, decantato simbolo, loco sermonis exponere populo debeant in polonico, et festa indicere. Si qui autem adeo periti fuerint, exponant ewangelium ad bona opera facienda et vicia fugicnda, et ad diuinum officium, aut saltem ad corpus Christi videndum, populum inducentes. Et ante elevacionem campana pulsetur, ut homines concurrant, ac deinde, ut orent pro domino papa et omni gradu ecclesie, pro regibus et principibus, cunctoque populo christiano, pro pace et bono statu terre, et cunctis, que sunt uniuersorum et singulorum usibus profutura, specialiter autem pro benefactoribus et patronis, ac singulariter pro vivis, et defunctis ibi sepultis. (§. 4.) Preterea, ut populus suas non subterfugiat ecclesias, maxime in sepulturis eli- gendis, sed ad eas pocius ipsius deuocio excitetur, statuimus et firmiter precipimus obser- uari, ut beneficia et nomina benefactorum ecclesie cujuslibet habeantur in scriptis, et post exhortacionem hujusmodi publice recitentur; et ut pro ipsis fiat oracio specialis, et dies 1) subcrescenciam (!) rkpra.