pcdire presumpserit, quousque digne satisfecerit de tali commisso, introitum ecclesie sibi nouerit interdictum. (§. 8.) Verum sicut laicos circa preccptum de decimis persoluendis esse volumus 1 obedientes, sic eos a grauamine ecclesiasticarum personarum, quod eis inferre dicuntur, super dilacione vel mora percipicndi decimas, releuare volentes, presenti decreto statuimus 2, ut non obstante aliqua constitucione, ordinacione seu composicione, postquam segetes in agro collecte fuerint, ei, cui decime debentur, sub testimonio competenti et per interualla congrua, quorum quodlibet ad minus duos dies contiget 3, trina fiat denunciacio, ut decimam suam tollat; ne propter ejus dilacionem vel moram ipsi coloni iu suis nouem partibus sustineant detrimentum: alioquin elapso triduo a tempore denunciacionis ultimo facte, nouem partes suas libere ipsis liceat, ubi voluerint, collocare. Nos enim sentencias excommunicacionis 4 vel interdicti, quas hac occasione fieri contigerit in colonos, decernimus irritas et inanes. (§. 9.) Item 5 irrefragabili constitucione sancimus 6, ut nullus clericus clericum in ciuili vel criminali causa, relicto suo pontifice, ad judicium pertrahat seculare: alioquin ipso jure causam amittat in negocio ciuili, et in criminali causa deposicionis sentenciam non euadat. (§. 10.) Preterea, cum nullus falcem in messem mittere debeat alienam, districcius inhibemus, ne laici clericos super quacunque causa, presertim super homicidio vel alijs criminibus condempnare presumant. Quod si quisquam id deinceps attemptauerit, ejus sentenciam esse nullam decernimus 7, et ipsum ab ingressu ecclesie, usque ad beneplacitum dyocesani Episcopi, decemimus mauerc suspensum. (§. 11.) Simili quoque pene subjaceat laicus, qui clericum super rebus ecclesiasticis ad judicium traxerit seculare 8. Et ne forte, propter occupacionem et absenciam Episcoporum, querulantcs seu conqueri volentes inuenire non possint in foro ecclesiastico justicie complementum, Archiepiscopo Gneznensi et ejus suffraganeis precipimus 9, ut unusquisque eorum, infra mediam Quadragesimam officialem in ciuitate sua, juxta ecclesiam cathedralem constituat, cui in causis audiendis et censura ecclesiastica exercenda, committat plenarie vices suas, et infra eundem terminum aliquem virum discretum et honestum, constitutum in ordine sacerdotis, cui similiter vices suas committat in confessionibus audiendis et penitencijs injungendis; ut in utroque foro populus christianus apud sanctam ecclesiam inueniat remedium salutare. Quicunque vero hec infra terminum pretaxatum non adimpleuerit, ab officii episcopalis execucione ipsum decernimus extunc manere suspensum. . (§. 12.) Item 10 sub pena suspensionis, quam exnunc ferimus in rebelles, statuimus11, quod ipsi [Episcopi] suppleant Archidiaconorum negligenciam in clericorum visitacionibus faciendis, consuetudine qualibet non obstante. Pro visitacione vero facienda seu procuracione, nullus recipiat pecuniam, sed cum per ipsum vel per ydoneum vicarium ad visitandum accedat, necessariorum administracione sumptuum sit contentus: et ipsi Archidiaconi, cum visitant, septenarium eucccionum numerum non excedant. (§. 13.) Item, cum ad aures nostras 12 frequens clamor peruenerit, quod quidam nobiles et potcntes, tam clerici, quam laici, sub specie hospitalitatis bona monasteriorum et ecclebiarum seu ecclesiastiearum personarum deuorant et deuastant nimis frequenter, et cum 1) vult, Lib. nig.— 2) statuit, Lib. nig.— 3) dies habeat, Trąba, Wężyk.— 4) cotlocare: decernens enim, Lib. nig; niżej zas wyraz ,.decernimus" opuszeza.— 5) Ten artykuł i dwa następne, w Zwodzie Trąby pomięszane są nie tylko z artykuiami 4. i 9. pozniejszego Janisławowego Statutu, lecz i z Trąby pewnemi dodntkami; tak jednak, iz się przeciez i w tej mięszaninie cate ustępy niektore Gwidonowej ustawy powtarzają. Ob. Tha.by Statuta str. 33. 34; Wężyka , 113, 114.- 6) sancit, Lib. nig.— 7) decernit, Lib. nig.— 8) Dalszego rozporządzenia już Zwód Trąby nie obejmuje.— 9) preeipit, Lib. nig.— 10) Artykuiu tego w Zwodzie Trąby i naslepnych nie najduję.— 11) statuit, Lib. nig.— 12) suas, Lib. nig — Artykut ten